라틴어 문장 검색

Non dantur duo seiuncta discrimina, alterum videlicet ambitale et alterum sociale, sed unum solum et multiplex discrimen sociale ambitale.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 183:8)
Sed extollere cupimus maximum momentum familiae, quoniam “locus est ubi vita Dei donum apte potest accipi et defendi contra multiplices incursiones quibus obicitur, et crescere valet prout verus humanus postulat auctus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 272:4)
Felicitas expostulat ut sciamus finire quasdam necessitates quae nos attonant, sic parati ad multiplices facultates amplectendas quas vita nobis praebet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 284:6)
Attamen cum exercitatio cuiusdam virtutis in personali socialique vita generali modo debilitatur, utique hoc multiplicia inaequilibria parit, etiam ambitalia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 285:2)
234. Sanctus Ioannes a Cruce ostendit quemadmodum omnia bona quae in rebus et experientiis mundi explicantur “sint in Deo eminenter, infinito quodam modo, seu potius quod unumquodque ex his mirabilibus, quae de illo dicuntur, sit ipse Deus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 297:1)
Spiritus, vinculum infinitum amoris, intime adest in corde universi animans et suscitans nova itinera.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 302:3)
243. Denique nos conveniemus facie ad faciem infinitam Dei pulchritudinem (cfr 1 Cor 13, 12) et valebimus legere cum iucunda admiratione mysterium universi, quod una nobiscum habebit plenitudinem sine fine.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 309:1)
Doce nos detegere cuiusque rei bonum, cum admiratione contemplari, agnoscere nos penitus coniunctos esse omnibus cum creaturis in nostro itinere ad tuam lucem infinitam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 315:6)
Domine Deus, Unus et Trinus, communitas mirabilis infiniti amoris, doce nos te contemplari in universi pulchritudine, ubi omnia nobis de te loquuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 320:1)
Homo, praecipuo amisso cursu, qui unitatem praebet eius exsistentiae, in multiplicia desideria dilabitur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:10)
Idololatria nullum iter praebet, sed multiplices semitas, quae certam ad metam non ducunt et labyrinthum potius fingunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:13)
nam mera maiestas est infinita, nec intrat obtutus, aliquo ni se moderamine formet.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 310)
has inter voces medias Cyllenius ardens eiulat, et notos suspirat Iuppiter ignes, ecce Gerasenos legio ruit effera porcos, et post multiplices busti sub rupe catenas, poenarum gemitus longis grunnitibus edit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3135)
mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권41)
hoc iter haudquaquam magno discrimine distat hisce viis quas vos teritis, qui numina multa et portenta deum summum numerosa putatis, simplicis ergo viae dux est Deus, ille per unam ire iubet mortale genus, quam dirigit ipse sublimem dextro celsa ad fastigia clivo, prima viae facies inculta, subhorrida, tristis, difficilis, sed fine sui pulcherrima et amplis praedita divitiis et abundans luce perenni, et quae praeteritos possit pensare labores, multiplici dux daemon adest, qui parte sinistra centifidum confundit iter;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2311)

SEARCH

MENU NAVIGATION