라틴어 문장 검색

Convergit autem series infinita ACQ + E + G + I quam celerrime, adeo ut vix unquam opus fuerit ultra progredi quam ad terminum secundum E. Et fundatur calculus in hoc Theoremate, quod area APS sit ut differentia inter arcum AQ & rectam ab umbilico S in Radium CQ perpendiculariter demissam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 26:21)
"hos pueris monitus patres infundere lippos cum videas, quaerisne unde haec sartago loquendi venerit in linguas, unde istud dedecus, in quo trossulus exultat tibi per subsellia levis?"
(페르시우스, 풍자, satire 156)
tunc querimur crassus calamo quod pendeat umor, nigra set infusa vanescit sepia lympha;
(페르시우스, 풍자, satire 310)
Iam et tricliniarches experrectus lucernis occidentibus oleum infuderat, et pueri detersis paulisper oculis redierant ad ministerium, cum intrans cymbalistria et concrepans aera omnes excitavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:9)
Vinum dominicum ministratoris gratia est . . . Tandem ergo discubuimus pueris Alexandrinis aquam in manus nivatam infundentibus aliisque insequentibus ad pedes ac paronychia cum ingenti subtilitate tollentibus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:3)
Sequens ferculum fuit scriblita frigida et super mel caldum infusum excellente Hispanum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:6)
Hinc ex eodem unguento in vinarium atque lucernam aliquantum est infusum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:18)
Nam vinum quidem in vinarium iussit infundi et Putate vos ait ad parentalia mea invitatos esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:6)
Haec cum inter gemitus lacrimasque fudissem, detersit ille pallio vultum et Quaeso inquit Encolpi, fidem memoriae tuae appello:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:16)
Idaeo quales fudit de vertice flores terra parens, cum se concesso iunxit amori Iuppiter et toto concepit pectore flammas:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:23)
testis silvestris aedon atque urbana Procne, quae circum gramina fusae ac molles violas cantu sua furta colebant . . . Premebat illa resoluta marmoreis cervicibus aureum torum myrtoque florenti quietum . . . verberabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:12)
Florida tellus, cum volo, siccatis arescit languida sucis, cum volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa Niliacas iaculantur aquas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:20)
nil metuit licito fusa puella toro.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 22:5)
fusa dein simulans aqua Miscere illius antidoto se toxicum, Ebibere iussit ipsum posito praemio.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ex sutore medicus.3)
Sed ne religio peccet imprudens mea, Alvos accipite et ceris opus infundite, Ut ex sapore mellis et forma favi, De quis nunc agitur, auctor horum appareat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Apes et fuci vespa iudice.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION