라틴어 문장 검색

nam qui in compedibus corporis semper fuerunt, etiam cum soluti sunt, tardius ingrediuntur, ut i qui ferro vincti multos annos fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 74:5)
cui cum peragranti Aegyptum comitibus non consecutis cibarius in casa panis datus esset, nihil visum est illo pane iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 97:6)
at vero Polyphemum Homerus cum inmanem ferumque finxisset, cum ariete etiam conloquentem facit eiusque laudare fortunas, quod, qua vellet, ingredi posset et, quae vellet, attingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 115:3)
Fit igitur refractio, non in puncto incidentiae, sed paulatim per continuam incurvationem radiorum, factam partim in aere antequam attingunt vitrum, partim (ni fallor) in vitro, postquam illud ingressi sunt:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 16:11)
casam ingressī Scintillam ūbertim flentem invēnērunt.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat22)
‘tū in animō habēs in exercitū illīus tyrannī mīlitāre? nihilne cūrās dē lībertāte? abī! nōlī unquam posteā in hanc casam ingredī.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat33)
’ tabernam ingressī vīnum rogāvērunt.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit5)
His ita ordinatis, quod belle feliciterque eveniret precati deos viam ingredimur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:20)
Exsilio et pedibus nudis tunicaque soluta omne iter ingredior, nullum iter expedio.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 26:3)
Erat facturus ludos quidam nobilis, Et incipiebat a se Princeps ingredi:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.7)
Hanc ego vitam voto et cogitatione praesumo, ingressurus avidissime, ut primum ratio aetatis receptui canere permiserit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 11:1)
Horum ante quam crimina ingrederer, necessarium credidi elaborare, ut constaret ministerium crimen esse:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 13:2)
Hic ego quid agerem, quod iter defensionis ingrederer?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 7:1)
quod auditorium ingredimur emendat;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 13:4)
Ad quae noscenda iter ingredi, transmittere mare solemus, ea sub oculis posita neglegimus, seu quia ita natura comparatum, ut proximorum incuriosi longinqua sectemur, seu quod omnium rerum cupido languescit, cum facilis occasio, seu quod differimus tamquam saepe visuri, quod datur videre quotiens velis cernere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION