라틴어 문장 검색

quamquam quid ego ignaviam istorum accuso, cum scelus possim accusare?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 734:1)
Qui quum hunc accusant Naevium, Plautum, Ennium Accusant, quos hic noster auctores liabet:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act prologue, scene 012)
"accusa me, non negasti te accusaturum, sed respondisti:"
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 11:13)
qua re facile omnes patimur esse quam plurimos accusatores, quod innocens, si accusatus sit, absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:6)
Non accusat vox ipsius, non anima ejus, sed vox sanguinis accusat, quem ipse fudisti.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:5)
Sic autem eum accusant tamquam defendi non possit, cum adeo possit absolui, ut ne accusari quidem potuerit.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 8:3)
quamquam me nomine neglegentiae suspectum tibi esse doleo, tamen non tam mihi molestum fuit accusari abs te officium meum quam iucundum requiri, praesertim quom, in quo accusabar, culpa vacarem, in quo autem desiderare te significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi quidem, sed tamen dulcem et optatum amorem tuum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 1 1:1)
nulla salus rei publicae maior est quam eos qui alterum accusant non minus de laude, de honore, de fama sua quam illos qui accusantur de capite ac fortunis suis pertimescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 4:1)
accusare vero vel parem vel inferiorem, ut in eodem ad maritum uxor me miseram, quae nunc quam ob causam accuser nescio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4102)
Vtra igitur est splendidior, utra inlustrior commemoratio, 'accusavi eum cui quaestor fueram, quicum me sors consuetudoque maiorum, quicum me deorum hominumque iudicium coniunxerat,' an 'accusavi rogatu sociorum atque amicorum, delectus sum ab universa provincia qui eius iura fortunasque defenderem'?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 2:3)
Quid Aeschines rhetor, in oratione qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset AESCHINES, vel acerrimus prudentissimusque oratorum qui apud contiones Atheniensium floruerunt, in oratione illa saeva criminosaque et virulenta, qua Timarchum de inpudicitia graviter insigniterque accusabat, nobile et inlustre consilium dedisse dicit virum indidem civitatis eiusdem principem, virtute atque aetate magna praeditum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 1:1)
Facilius potes accusare aut te qui tam familiaris tyranno fuisti, ut illi maxime tua placeret domus, qui illum recepisti, aut tyrannum qui tibi damnum dedit, quod in domum tuam confugit, aut ut culpa te liberem, facilius potes accusare fortunam quae tyrannum potissimum ad te detulit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Domus cum tyranno incensa.18)

SEARCH

MENU NAVIGATION