라틴어 문장 검색

Magna pars hominum est quae non peccatis irascitur sed peccantibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 156:2)
Antequam audias, antequam interroges, antequam illi aut accusatorem suum nosse liceat aut crimen, irasceris ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 160:4)
Quid est iniquius quam secreto credere, palam irasci ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 161:7)
imitaris illud, si irasceris.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 164:2)
tam perdis operam cum illi irasceris, quam cum illum alteri precaris iratum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 164:5)
non enim irascitur, sed cavet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 173:3)
Faciet nos mitiores, si cogitaverimus, quid aliquando nobis profuerit ille cui irascimur, et meritis offensa redimetur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 187:1)
Ne irascamur inimicorum et hostium liberis, inter Sullanae crudelitatis exempla est, quod ab re publica liberos proscriptorum submovit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 188:1)
Irascetur aliquis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 190:1)
Mortem liberis, egestatem sibi, ruinam domui imprecantur et irasci se negant non minus quam insanire furiosi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 203:3)
Ne irascamur praestabimus, si omnia vitia irae nobis subinde proposuerimus et illam bene aestimaverimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 30:1)
Sequitur ergo, ut is, cui contra quam proposuerat aliqua cesserunt, impatiens hominum rerumque sit, ex levissimis causis irascatur nunc personae, nunc negotio, nune loco, nunc fortunae, nunc sibi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 41:2)
Accedit huc, quod non tantum exemplo melior fit qui cum quietis hominibus vivit, sed quod causas irascendi non invenit nec vitium suum exercet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 49:3)
ille servos non putat dignos quibus irascatur, hic intra domum saevus est, foris mitis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 65:7)
Magna pars querellas manu fecit aut falsa suspicando aut levia adgravando.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION