라틴어 문장 검색

Mors itaque rationis, mortem operatur irrationabilium passionum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:10)
Redarguuntur itaque hoc in loco qui unicam hanc vitam putent esse, quae sit in hoc saeculo (omnia plena lapsus, plena moeroris sunt) et redarguuntur simplici serie gestorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:1)
Lamech utique quod in altero reprehensum adverterat, cavere debuerat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:12)
Quod utique si ad ea quae facta sunt referendum putes, cum diluvium sub eo factum sit, non requies hominibus, sed interitus videatur illatus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:5)
sunt enim cogitationes mentis contrariae, quae utique oriuntur postea.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:6)
Itaque ne latius fundat virus noxium, et plurimas inficiat generando corruptiones, illud primum bonum quod natura bonum est, dum locum mutat, ordinem mutat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:11)
Itaque in vanum laborant, coelum votis usurpantes superbis, et terrenis operibus incubantes, qui electione inferioris, et contemptu superioris consortii, tamquam voluntariis obnoxii peccatis graviori condemnantur severitate.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:7)
Itaque viros fideles filios suos dicere non est aspernatus Deus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:3)
Sed quia propter hominem illa facta erant, eo utique deleto propter quem facta sunt, consequens erat ut etiam illa delerentur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:5)
Qui si intellexisset quod munus accepisset a Deo, non utique passus esset, ut caro obstaret animae virtutibus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:4)
Itaque caro causa fuit corrumpendae etiam animae, quae velut origo et locus est quidam voluptatis, ex qua velut a fonte prorumpunt concupiscentiarum malarumque passionum flumina, lateque exundant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:5)
Itaque et Deus auctor nostri corporis, naturaeque fabricator astruitur, et opus ipsum perfectum esse iis sermonibus significatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:6)
Itaque quia plus ei dimissum est, plus diligit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 4:3)
Itaque ille qui gloriosissimus habebatur, amisit omnia, mirabilem consiliarium, et prudentem architectum, et sapientem auditorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 4:6)
Itaque aut duritia interna tenduntur, et quatiuntur doloribus, aut incocto ciborum humore et indigestionis asperitate interior quidam intestinorum amictus raditur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION