라틴어 문장 검색

"per tibi furtivi sacrum commune doloris, per socios manes et conscia sidera iuro:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권188)
Religio Romanorum tota castrensis signa veneratur, signa iurat, signa omnibus deis praeponit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 8:1)
Sed et iuramus, sicut non per genios Caesarum, ita per salutem eorum, quae est augustior omnibus geniis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 2:1)
Et adnuente Paulino, fecit, ut dixerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:1)
Paulinus autem ex eo tempore sex annis continuis, id est ad finem usque imperii regis illius, uerbum Dei, adnuente ac fauente ipso, in ea prouincia praedicabat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:3)
qui precibus eius adnuens, multis annis eidem genti sacerdotali iure praefuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII. 1:3)
Haec et huiusmodi multa cum rex Osuiu regi Sigbercto amicali et quasi fraterno consilio saepe inculcaret, tandem iuuante amicorum consensu credidit, et, facto cum suis consilio, cum exhortatione, fauentibus cunctis et adnuentibus fidei, baptizatus est cum eis a Finano episcopo in uilla regia, cuius supra meminimus, quae cognominatur Ad Murum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 1:3)
Alma Deus Trinitas, quae saecula cuncta gubernas, Adnue iam coeptis, alma Deus Trinitas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX].4)
Quod dum sibi placuisse Eadbercto antistiti suo referrent, adnuit consilio eorum, iussitque, ut die depositionis eius hoc facere meminissent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:2)
Quod ubi patrisuo narrauit, iam enim mater obierat, libenter eius uotis ac desideriis caelestibus adnuit, eumque coeptis insistere salutaribus iussit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:10)
"Nec iurare time:"
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 413)
Tum mihi iurabas nullo te divitis auri Pondere, non gemmis, vendere velle fidem, Non tibi si pretium Campania terra daretur, Non tibi si, Bacchi cura, Falernus ager.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 920)
illius puro destillent tempora nardo, atque satur libo sit madeatque mero, adnuat et, Cornute, tibi, quodcumque rogabis.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 26)
adnuit ille) roga.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 28)
nam ferus ille suae plorabit sobrius idem et se iurabit mente fuisse mala.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 549)

SEARCH

MENU NAVIGATION