라틴어 문장 검색

"at tu, care socer - nec enim omnis culpa malorum me penes, et superi mecum Parcaeque nocentes - , sis lenis cineri, meque haec post proelia raptum alitibus fratrique tegas urnamque reportes - hoc tantum - et natae melius conubia iungas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권85)
Ibant in lacrimas, veluti cum vere reverso Bistoniae tepuere nives, submittitur ingens Haemus et angustos Rhodope descendit in amnes, coeperat et leni senior mulcere furentem adloquio:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권86)
Proinde nec paulo lenius inter licitas factiones sectam istam deputari oportebat, a qua nihil tale committitur quale de inlicitis factionibus timeri solet?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 1:1)
unde necesse est, ut quidam damnis, quidam uero uerberibus, et quidam districtius, quidam autem lenius corrigantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:10)
qui cum per dies crescens oculo interitum minaretur, curabant medici hunc adpositis pigmentorum fomentis emollire, nec ualebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII].5)
Non ego celari possum, quid nutus amantis Quidve ferant miti lenia verba sono.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 81)
"Nota venus furtiva mihi est, ut lenis agatur Spiritus, ut nec dent oscula rapta sonum;"
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 838)
"Ipse deus tacito permisit lene ministro, Ederet ut multo libera verba mero;"
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 916)
forte quadam divinitus super ripas Tiberis lenibus stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis et posse quamvis languida mergi aqua infantes spem ferentibus dabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 51:1)
Servilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti quam frangi putabat cum tutius tum facilius esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 254:3)
et natura Quinctius erat lenior, et saevitia infelix collegae quo is magis gauderet ingenio suo effecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 660:2)
tum abiecta lege, quae promulgata consenuerat, tribuni lenius agere cum patribus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 337:1)
et leniter agentibus responsum non redditur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 541:2)
tandem eo quod lenissimum videbatur decursum est, ut qui se domumque religione exsolvere vellet, cum sibimet ipse praedam aestimasset suam, decimae pretium partis in publicum deferret, ut ex eo donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine dei, ex dignitate populi Romani fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 269:1)
decurritur ad leniorem verbis sententiam, vim tamen eandem habentem, ut videant magistratus ne quid ex perniciosis consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 201:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION