라틴어 문장 검색

Ubi consumtus est tumor, ad medicamenta lenia transeundum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 28:2)
Ea quoque medicamenta, quae in recentibus scissuris posita sunt, hic idonea sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 31:10)
Si ista parum juvant, solent imposita medicamenta adurentia ea capitula absumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 31:12)
Si hac ratione non tollitur, vel medicamentis vehementioribus, vel ferro adurendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 34:5)
deinde digiti fovendi aqua ex verbenis, imponendumque super medicamentum ita factum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIX De digitorum ulceribus. 2:2)
Sub quo medicamento vitiosi ungues cadunt, et in eorum locum meliores renascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIX De digitorum ulceribus. 3:10)
Ea non quidem medicamenta atque victus rationem omittit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 1:2)
In iis quoque, in quibus medicamentis maxime nitimur, quamvis profectus evidentior est, tamen sanitatem et per haec frustra quaeri, et sine his reddi saepe, manifestum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 2:1)
et in quibus vulneribus ulceribusque plus profici manu, quam medicamento, credo:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 5:6)
Ea omnia genera abscessuum esse alias proposui, medicamentaque his idonea exsequutus sum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 1:3)
Cetera eadem, incisa suppuratione, facienda sunt, quae, ubi per medicamenta rupta est, facienda esse proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 7:7)
Quae omnia, per medicamenta quoque suppuratione rupta, sequuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 4:5)
Adversus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, majus in manu quam in medicamentis praesidium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 2:1)
Ubi ad fines fistulae ventum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae, et medicamentum, quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 3:1)
dein fibula oris cutis injicienda est, et aeque glutinantia medicamenta superdanda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION