라틴어 문장 검색

quem enim ego consulem fuisse, imperatorem ornatum a senatu, ovantem in Capitolium ascendisse meminissem, hunc cum adflictum, debilitatum, maerentem, in summum discrimen adductum viderem, non prius sum conatus misericordiam aliis commovere quam misericordia sum ipse captus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 195:1)
faceta autem et urbana innumerabilia vel ex una contione meministis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 227:2)
Sed hoc mementote, quoscumque locos attingam, unde ridicula ducantur, ex eisdem locis fere etiam gravis sententias posse duci:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:4)
tum illum mihi respondere memini, cetera in te summe esse laudanda, illud vero improbi esse hominis et perfidiosi, dicere quod alienum esset et noceret ei, pro quo quisque diceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 297:1)
'Dicam equidem, Caesar,' inquit 'quid intellegam, sed et tu et vos hoc omnes,' inquit, 'mementote, non me de perfecti oratoris divinitate quadam loqui, sed de exercitationis et consuetudinis meae mediocritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 298:1)
cum ille quaesisset quidnam illa ars efficere posset, dixisse illum doctorem, ut omnia meminisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:6)
et ei Themistoclem respondisse gratius sibi illum esse facturum, si se oblivisci quae vellet quam si meminisse docuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:7)
quos cum humare vellent sui neque possent obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo, quod meminisset quo eorum loco quisque cubuisset, demonstrator unius cuiusque sepeliendi fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 353:6)
eidemque multa ex aliis causis aliquando a se acta, multa ab aliis audita meminerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 355:7)
vidi enim ego summos homines et divina prope memoria, Athenis Charmadam, in Asia, quem vivere hodie aiunt, Scepsium Metrodorum, quorum uterque tamquam litteris in cera, sic se aiebat imaginibus in eis locis, quos haberet, quae meminisse vellet, perscribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 360:2)
cum ille is sit orator, ut nihil eo possit esse praestantius, ego autem, quamquam memet mei paenitet, cum hoc maxime tamen in comparatione coniungar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 32:3)
Meminerant illi Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 133:2)
Quod si Antipater ille Sidonius, quem tu probe, Catule, meministi, solitus est versus hexametros aliosque variis modis atque numeris fundere ex tempore tantumque hominis ingeniosi ac memoris valuit exercitatio, ut, cum se mente ac voluntate coniecisset in versum, verba sequerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 194:1)
Quid fuit in Graccho, quem tu melius, Catule, meministi, quod me puero tanto opere ferretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 214:1)
Sic enim et ego te meminisse intellegam quae accepisti, et tu ordine audies quae requires.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION