라틴어 문장 검색

Ultimo etiam, ne mentiri videretur, stateram iussit afferri et circumlatum approbari pondus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:11)
Scis tu me non mentiri.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:30)
Haec ut infra fiduciam posui fraudavique animum dissidentem, coepi somnum obruto tunicula capite mentiri.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:12)
Sin autem urbanioris notae homines sustinetis semper mentiri, recta ad lucrum curritis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 116:4)
Homerus testis et lyrici Romanusque Vergilius et Horatii curiosa felicitas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:7)
Non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:10)
Nec speculum mihi nec fama mentitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 129:18)
testis silvestris aedon atque urbana Procne, quae circum gramina fusae ac molles violas cantu sua furta colebant . . . Premebat illa resoluta marmoreis cervicibus aureum torum myrtoque florenti quietum . . . verberabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:12)
120 P.L.M. Fallunt nos oculi vagique sensus oppressa ratione mentiuntur.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 30:1)
Calumniator ab ove cum peteret canis, Quem commendasse panem se contenderet, Lupus citatus testis non unum modo Deberi dixit, verum affirmavit decem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, canis, et lupus.2)
Ille indignans repudiat Officium et quaerit, cur sic mentiri velit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus inridens aprum.4)
Quod si accusator alius Seiano foret, Si testis alius, iudex alius denique, Dignum faterer esse me tantis malis, Nec his dolorem delenirem remediis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.16)
Qui cum de puero multa mentitus foret Et plura de flagitiis castae mulieris, Adiecit id, quod sentiebat maxime Doliturum amanti, ventitare adulterum Stuproque turpi pollui famam domus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta8)
En ait hoc unum est, cur laborem validius, Integritatis testes quia desunt mihi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Eunuchus ad improbum.2)
'Solebant testes in reos, non in damnatos interrogari.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION