라틴어 문장 검색

quin duces sicut belli ita insatiabilis supplicii futuros fuisse, ni respectus equitum sescentorum qui Luceriae obsides tenerentur praepedisset animos, ne desperata venia hostes caecos in supplicia eorum ageret, perdere prius quam perire optantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 203:1)
Aulius cum Ferentanis uno secundo proelio debellavit urbemque ipsam, quo se fusa contulerat acies, obsidibus imperatis in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 219:2)
et ex Apulia Teanenses Canusinique populationibus fessi obsidibus L. Plautio consuli datis in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 293:1)
ea merces indutiarum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 587:4)
apud furcas Caudinas deducto in locum artum exercitu, cum spes nulla esset evadendi, foedere cum Samnitibus facto et sescentis equitibus Romanis obsidibus datis ita exercitum abduxerunt ut omnes sub iugum mitterentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha2)
nec multo post fusis a Papirio Cursore Samnitibus et sub iugum missis receptisque sescentis equitibus Romanis qui obsides dati erant, pudor flagitii prioris abolitus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha7)
cum altero eorum - nam alter obses retentus - duo exploratores per cuniculum missi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 120:2)
de mercede agitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 125:2)
qua pacta acceptaque cum parata cetera ad bellum essent sequique Etruscus iuberet, infitias eunt mercedem se belli Romanis inferendi pactos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 125:3)
militaturos tamen se, si utique Etrusci velint, sed nulla alia mercede quam ut in partem agri accipiantur tandemque aliqua sede certa consistant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 127:1)
se, quamquam bello cum Samnitibus suscepto necessaria iam facta adversus Romanos fides sit, tamen obsides dare paratos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 143:2)
traxerat contagio proximos Umbriae populos, et Gallica auxilia mercede sollicitabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 227:2)
simul conquisitoribus in civitates missis quattuor milia conscripta delectae iuventutis, praesidium eosdem et obsides, duci Carthaginem iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 215:2)
mutinae cum obsiderentur et gens ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis adsideret muris, simulari coeptum de pace agi, evocatique ab Gallorum principibus legati ad conloquium, non contra ius modo gentium sed violata etiam quae data in id tempus erat fide, comprehenduntur, negantibus Gallis nisi obsides sibi redderentur eos dimissuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 245:1)
commeatum itinerisque duces et ad fidem promissorum obsides acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 349:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION