라틴어 문장 검색

Ac, ut plurimum, expedit omnium magnorum negotiorum principia Argo cum centum oculis suis, exitus vero Briareo cum centum manibus suis committere, primum scilicet invigilare, postea accelerare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:11)
Ad se omnia referre tolerabilius est in viris principibus, quia ipsi intra personam suam non consistunt, sed publico periculo et fortuna degunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:8)
Veruntamen id saepius factum est per officiarios pravos, veluti thesaurarios, legatos, duces, et alios servos aut ministros infideles et improbos, qui globulo suo pondus addunt finium suorum minutorum, quod eum in transversum inclinet utilitatis domini sui in rebus gravioribus et magni momenti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:16)
Veruntamen huiusmodi ministri haud raro apud viros potentes gratia pollent, quia illis iucunda procurant, sibi utilia, atque utriusvis rei causa fortunam domini sui prodent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:19)
Quod si hi principes Traiano alicui aut Marco Aurelio similes fuissent, immensae naturae eorum bonitati hoc attribui posset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:15)
Qui oeconomica sua commode tractare non possunt, iis relinquitur ut quos adhibent ministros et caute eligant et subinde mutent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:12)
Sane artes illae degeneres et praestigiae quibus saepenumero consiliarii atque rerum potentes et gratiam apud pricipes suos et famam in vulgus reportant haud aliud nomen merentur quam peritiae quisdam fidiculariae, utpote cum sint res magis gratae in praesens et artificibus ipsius ornamento quam ad rerumpublicarum quarum sunt ministri opes et amplitudinem utiles aut accommodae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:8)
Aspiranti igitur ad imperium nationi illud in more sit, ut sensum habeat vividum et acrem iniuriae alicuius vel subditis suis limitaneis, vel mercatoribus, vel publicis ministris illatae, neque a prima provocatione diutius torpeat aut tardet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:6)
At lucra ex contractibus maioribus plerunque naturae magis ancipitis, cum quis scilicet aliorum necessitates et angustias obsideat, servos et ministros alienos in damnum dominorum corrumpat, emptores alios, qui in maiore forte pretia consensissent, artificiose et vafre summoveat, et huiusmodi fraudes exerceat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:14)
Saltem allicere poterint principes et animare aliquos humilioris conditionis qui ambitiosorum veluti flagella sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:10)
Verum in genere, praeoptandi sunt principibus huiusmodi servi qui officio magis ducantur quam ambitione, quique negotia amplectantur et ament potius ex conscientia bona quam ex ostentatione.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:11)
Princeps autem sive respublica exiguam aliquam summam percipiat pro licentis singulis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:17)
Attamen fidem illis adhibebant potius ut rimatoribus bonis et susurronibus quam aut magistratibus aut ministris publicis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:17)
Curandum vero ut alique, tam ex cameris et conclavibus quam ex porticibus designetur ad usum infirmorum, si forte princeps aut quis e grandoribus aegrotaverit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:7)
Plurimi opinionem minime sanam foverunt, hanc nimirum, principi in status sui administratione, et viro magno in actionum suarum directionem, ad factiones quae invaluerunt praecipue respiciendum, atque hanc principalem prudentiae partem esse, cum contra facultas haec prudentiae quam maxime vigeat vel in disponendis rebus quae ad omnes sine discrimine pertinent, et in quibus homines diversarum factionum coeunt, vel in palpandis, conciliandis, et tractandis singulis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION