라틴어 문장 검색

ac neque assumi facile cibus, neque contineri potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIII De carne quae inter tunicas testiculorum increvit, et de nervo indurato. 1:7)
ut modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos assumat, ut aquam bibat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 7:5)
si plus aequo assumitur, subinde vesica impletur, eoque irritatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 5:6)
Sed de maxilla illud quoque adjiciendum est, quod humidus cibus diu assumendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 6:1)
Panis vero ante septimum diem non assumendus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 5:4)
felices aliae, quas debellata maritis oppida, quas magnis quaesitae viribus ornant exuviae, quibus Argivae pulchraeque ministrant Thessalides, famulas et quae meruere Lacaenas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:123)
Nundinarum etiam conventus mani- festum est propterea usurpatos, ut nonis tantummodo diebus urbanae res agerentur, reliquis ad-ministrarentur rusticae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 18:1)
Cum sic terram subegeris, in morem horti areas latas pedum denum, longas pedum quinquagenum facito, ut per semitas aqua ministrari possit aditusque utraque parte runcantibus pateat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 26:5)
id enim accidit non palmitis ingenita fertilitate, sed loci opportunitate, quia reliquas trunci partes umor omnis et alimentum quod a solo ministratur, transcurrit, dum ad ultimum perveniat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 1:5)
Cum semina depones,dextra sinistraque usque in imum scrobem fasciculos sarmentorum bracchii crassitudinis demittito, ita ut supra terram paulum extent, per quos aestate parvo labore aquam radicibus sub-ministres.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 8:1)
filius, collega imperii, consors tribuniciae potestatis adsumitur omnisque per exercitus ostentatur, non obscuris, ut antea, matris artibus, sed palam hortatu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장5)
Livia in familiam Iuliam nomenque Augustum adsumebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장2)
fessas Gallias ministrandis equis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장5)
Lentulus, ne quis Scribonius cognomentum Drusi adsumeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 32장3)
decretumque ne vasa auro solida ministrandis cibis fierent, ne vestis serica viros foedaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION