라틴어 문장 검색

et, si rectum limitem rupti torrentibus pontes inciderint, circumire cogemur, et, si ianua tenebitur incendio, per parietem exibimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 201:4)
cum illuc venero atque altae moenia Romae, deponam et morabor et novum rursus exordium faciam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 185:2)
Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alii alio more viventes, incredibile memoratu est, quam facile coaluerint:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장2)
Ita illi ianua prohibiti tantum facinus frustra susceperant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 28장3)
Cethegus Ciceronis ianuam obsideret eumque vi aggrederetur, alius autem alium, sed filii familiarum, quorum ex nobilitate maxuma pars erat, parentis interficerent;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 43장5)
Vos cunctamini etiam nunc et dubitatis, quid intra moenia deprensis hostibus faciatis?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장44)
Catilina cum exercitu faucibus urget, alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장63)
Iugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turris extruit easque praesidiis firmat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장1)
defensoribus moenium praemia modo, modo formidinem ostentare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장3)
Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Iugurthae tradat, tantum ab eo vitam paciscatur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 26장1)
Oppidanos hortatur, moenia defendant, additis auxilio perfugis, quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibat, firmissimum erat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장3)
Igitur Metellus pro tempore atque loco paratis rebus cuncta moenia exercitu circumvenit, legatis imperat, ubi quisque curaret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 57장3)
Sed illi, qui moenia defensabant, ubi hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre prospectabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장5)
At Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장4)
Quae postquam oppidani cognovere, res trepidae, metus ingens, malum improuisum, ad hoc pars civium extra moenia in hostium potestate coegere, uti deditionem facerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION