라틴어 문장 검색

sed ut in Asiam adventus eius dissimulari ab Romanis tamquam nihil ad eos pertinens potuerit, quid?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 489:1)
nam et dissimulabat pars utraque se audisse, et L. Cornelius, cui legatio ad duos reges, Antiochum Ptolomaeumque, mandata erat, spatium modici temporis ad conveniendum Ptolomaeum petebat, ut, priusquam moveretur aliquid in nova possessione regni, praeveniret in Aegyptum, et Antiochus suam fore Aegyptum, si tum occupasset, censebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 499:1)
sed inter haec agenda pavorem iniectum adventu Romanorum dissimulare haudquaquam poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 284:1)
is tum Eurylochus erat, ac potestate ea fretus negavit dissimulandum sibi et Magnetibus esse, quae fama vulgata de reddenda Demetriade Philippo foret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 363:2)
ea res Quinctio Romanisque sicut iactura militum molesta, ita ad ius inferendi Antiocho belli adiecisse aliquantum videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 600:3)
et, si dis placet, cum has tantas opes affectabunt, dissimulabunt ulla parte id ad se pertinere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 607:1)
quorum princeps legationis expositis initiis amicitiae cum populo Romano meritisque Rhodiorum Philippi prius, deinde Antiochi bello nihil inquit nobis totas nostra actione, patres conscripti, neque difficilius neque molestius est, quam quod cum Eumene nobis disceptatio est,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 634:1)
multa et dissimulare et oblivisci et pati praeterita senatum posse, et credere etiam Demetrio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 564:1)
et quamquam dissimulare et tacite habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non temperavit, quin uxoris petendae immaturam festinationem fratri obiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 176:2)
id, nisi molestum sit,ut ei permittatur, ab senatu petere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 151:2)
Alcvmena Satin parva res est voluptatum in vita atque in aetate agunda praequam quod molestum est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 21)
nemo accipit, aufer te domum, abscede hinc, molestus ne sis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4128)
molestus ne sis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 312)
tam etsi fur mihi es, molestus non ero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1084)
quamquam non multum fuit molesta servitus, nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 236)

SEARCH

MENU NAVIGATION