라틴어 문장 검색

neque enim, si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in eoque vincimur solo et ideo in comoediis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars haec orationis, sed exigenda ut optime possumus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 204:1)
in docendo autem acumen, in conciliando lenitas, in movendo vis exigi videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 225:2)
utetur enim, ut res exiget, omnibus, nec pro causa modo, sed pro partibus causae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 235:2)
tamen, ne aut magna nimium videar exigere, qui eundem virum bonum esse et dicendi velim, aut multa, qui tot artibus pueritia discendis morum quoque praecepta et scientiam iris civilis praeter ea, quae de eloquentia tradebantur, adiecerim, quique haec operi nostro necessaria esse crediderint, velut moram rei perhorrescant et desperent ante experimentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 256:1)
sed culpa est praeceptoribus prima, qui libenter detinent quos occupaverunt, cupiditate diutius exigendi mercedulas, partim ambitione, quo difficilius videatur esse quod pollicentur, partim etiam inscientia tradendi vel negligentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 261:1)
neque erat difficile vel veteribus vel novis exemplis palam facere, non aliunde maiores opes, honores, amicitias, laudem praesentem, futuram hominibus contigisse, nisi indignum litteris esset, ab opere pulcherrimo, cuius tractatus atque ipsa possessio plenissimam studiis gratiam refert, hanc minorem exigere mercedem, more eorum, qui a se non virtutes sed voluptatem, quae fit ex virtutibus, peti dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 276:2)
Quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existimans virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen, postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus multa cum animo suo voluebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 6장5)
capti ab Iugurtha pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt, pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum maerore et luctu morte grauiorem vitam exigunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장34)
Metellus postquam videt frustra inceptum neque oppidum capi neque Iugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere et iam aestatem exactam esse, ab Zama discedit et in iis urbibus, quae ad se defecerant satisque munitae loco aut moenibus erant, praesidia imponit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장1)
Etenim nemo ignavia immortalis factus est, neque quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optauit, magis uti boni honestique vitam exigerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장92)
Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 2:4)
Frugalitatem exigit philosophia, non poenam, potest autem esse non incompta frugalitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 5:2)
Opus est, inquam, aliquo, ad quem mores nostri se ipsi exigant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 10:5)
Agatur eius diligentissime cura, ita tamen, ut cum exiget ratio, cum dignitas, cum fides, mittendum in ignes sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 2:4)
Innumerabilia accidunt singulis horis, quae consilium exigant, quod ab hac petendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION