라틴어 문장 검색

in qua, cum siderum certos constitutosque cursus numeris docet, discimus nihil esse inordinatum atque fortuitum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 377:2)
quis nescit, ignes, aquas, sine quibus nulla sit vita, et (ne terrenis immorer) solem lunamque, praecipua siderum, aliquando et nocere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 254:7)
ne hi quidem, qui ignem aut aquam aut quattuor elementa aut corpora insecabilia esse, ex quibus res omnes initium duxerint, tradunt, nec qui intervalla siderum et mensuras solis ac terrae colligunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 306:2)
quare, licet haec et nitere et aliquatenus exstare videantur, tamen et lumina illa non flammae, sed scintillis inter fumum emicantibus similia dixeris (quae ne apparent quidem, ubi tota lucet oratio, ut in sole sidera ipsa desinunt cerni);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 211:3)
Scis rotunda metiri, in quadratum redigis quamcumque acceperis formam, intervalla siderum dicis, nihil est, quod in mensuram tuam non cadat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 13:2)
Non inpendebant caelata laquearia, sed in aperto iacentes sidera superlabebantur et insigne spectaculum noctium mundus in praeceps agebatur silentio tantum opus ducens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 42:1)
Aliquando sereno usus est, aliquando, ut solet, validi sideris fulgor per nubila emicuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 5:5)
Scimus sidera impetu suo vadere, praeter terram nihil stare, cetera continua velocitate decurrere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 9:4)
Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:6)
veluti navigantibus ad aliquod sidus derigendus est cursus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 45:4)
Imaginare tecum, quantus ille sit fulgor tot sideribus inter se lumen miscentibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 28:4)
at contra ille pusillus et degener, qui obluctatur et de ordine mundi male existimat et emendare mavult deos quam se.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 12:4)
de deorum natura quaeramus, de siderum alimento, de his tam variis stellarum discursibus, an ad illarum motus nostra moveantur, an corporibus omnium animisque illinc impetus veniat, an et haec, quae fortuita dicuntur, certa lege constricta sint nihilque in hoc mundo repentinum aut expers ordinis volutetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 19:2)
at te, pater, qui saeva torques fulmina pellisque nubes, sidera et terras regis, ad quem triumphi spolia victores ferunt, et te sororem cuncta pollentis viri, Argolica limo, pecore votivo libens Arabumque donis supplice et fibra colam.
(세네카, 아가멤논 14:25)
nox erat concubia et omnia, iudices, canentia sub sideribus muta erant.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION