라틴어 문장 검색

non tranquillo navigamus, sed iam aliquot procellis submersi paene sumus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 106:1)
senserat tamen hibernis egrediens murmur in agmine esse quaerentium, en umquam liberi militaturi essent, scripseratque senatui non tam quid desiderarent quam quid meruissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 173:3)
Salapiam ut venit, frumentum ex agris Metapontino atque Heracleensi - iam enim aestas exacta erat et hibernis placebat locus - conportat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 262:1)
hi permissu Lentuli primores equitum centurionumque et robora ex legionibus peditum legatos in hiberna ad M. Marcellum miserunt, e quibus unus potestate dicendi facta:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 69:1)
hunc statum rerum Hannibal Tarenti relinquit regressus ipse in hiberna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 168:1)
tradita Achradina mercennariorum militum ducibus ad Bomilcarem navigat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 410:1)
Epicydes, a tanta repente destitutus spe, ne in obsidionem magna ex parte captae urbis rediret, Agrigentum navigat, expectaturus magis eventum quam inde quicquam moturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 416:1)
eadem aestate in Hispania, cum biennio ferme nihil admodum memorabile factum esset consiliisque magis quam armis bellum gereretur, Romani imperatores egressi hibernis copias coniunxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 468:1)
additum etiam utrorumque ignominiae est ne in oppidis hibernarent neve hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedificarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 11:2)
profectus ab Tarracone et civitates sociorum et hiberna exercitus adiit, conlaudavitque milites quod duabus tantis deinceps cladibus icti provinciam obtinuissent, nec fructum secundarum rerum sentire hostis passi omni cis Hiberum agro eos arcuissent, sociosque cum fide tutati essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 279:1)
successit inde Neroni Silanus, et in hiberna milites novi deducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 282:1)
in hiberna diversi concesserant, Hasdrubal Gisgonis usque ad Oceanum et Gadis, Mago in mediterranea maxime supra Castulonensem saltum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 284:1)
eodem legiones ex hibernis convenire cum iussisset, ipse cum quinque milibus sociorum ab Tarracone profectus ad exercitum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 580:1)
Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat in animum neminem ducem Romanum tam parem Hannibali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit, ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 187:1)
Hasdrubalem movisse ex hibernis et iam Alpes transire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 579:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION