라틴어 문장 검색

deletusque exercitus foret, ni fugientis silvae texissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 247:2)
qui ubi victore cum exercitu urbem inierunt, quia de lege erat, perculsos magna pars credebant tribunos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 263:1)
in quo cum parum praesidii videretur dictatoremque dici placeret qui rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 283:2)
mirumque esse ni iam exteriore parte castra hostium oppugnentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 304:2)
confestim se dictator magistratu abdicasset, ni comitia M. Volsci, falsi testis, tenuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 317:2)
ulteriusque ventum foret - adeo exarserant animis - ni velut dedita opera nocturno impetu Aequorum Corbione amissum praesidium nuntiatum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 323:1)
is metus perculit ut scribi militem tribuni sinerent, non sine pactione tamen ut quoniam ipsi quinquennium elusi essent parvumque id plebi praesidium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 326:1)
is pavor perculit decemviros ut senatum simul duobus circumstantibus urbem bellis consulerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 404:1)
omnes vastati agri periculorumque imminentium causas in se congesturos, temptationemque fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus aliorum comprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 405:1)
tum Appius, iam prope esse ratus ut ni violentiae eorum pari resisteretur audacia victum imperium esset, non erit melius inquit, nisi de quo consulimus vocem misisse, et ad Valerium, negantem se privato reticere, lictorem accedere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 440:1)
invidiaeque plena castra erant, et Romam ferri protinus Siccium placebat, ni decemviri funus militare ei inpensa facere maturassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 464:1)
proinde ut ille iterum ac saepius provocet, sic se iterum ac saepius iudicem illi ferre ni vindicias ab libertate in servitutem dederit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 634:1)
ubi inluxit, egreditur castris Romanus vallum invasurus ni copia pugnae fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 666:1)
momentoque temporis in aversam incursando aciem ancipiti terrore dissipasset hostes, ni suo proprio eum proelio equites Volscorum et Aequorum exceptum aliquamdiu tenuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 777:3)
ibi vero Sulpicius negare cunctandi tempus esse, circumventos interclusosque ab suis vociferans, ni equestre proelium conixi omni vi perficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 778:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION