라틴어 문장 검색

Deinde ne unum quidem nimis amavit, qui plus quam unum amare non potuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 11:1)
Iactandi autem genus est nimis latere et a conspectu hominum secedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 5:1)
"aliquis dicet me parum fortiter fecisse, aliquis nimis temere, aliquis fuisse aliquod genus mortis animosius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 13:3)
et hoc quoque nimis tardum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 1:5)
Ex quibus quaedam aliud agentibus inciderunt, quaedam, quia nimis captabantur, amissa et, dum avide rapiuntur, expulsa sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:2)
Nimis tarde nobis mitti videntur, quae cupiditates nostras inritant, ad paucos perventum, expectata omnibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 8:3)
nimis inminere leviter petendis vel ex toto non petendis, aut in magno pretio habere in aliquo habenda vel in nullo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 11:7)
Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere, quo confluat, ipse se elidit et iis, quae nimis implevit, excutit sensum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 8:3)
Hoc itaque solacium vasti doloris est, quod necesse est desinas illum sentire, si nimis senseris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 10:1)
nec ea, quae bona, nec ea, quae mala vocantur, aut cupit nimis aut expavescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 16:3)
His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:4)
Nil nimis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 43:3)
Inducenda in occupatum locum virtus, quae mendacia et contra verum placentia exstirpet, quae nos a populo, cui nimis credimus, separet ac sinceris opinionibus reddat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 68:2)
Non est autem quod te nimis laudes, si contempseris aureos lectos et gemmeam supellectilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:1)
Gracchus illis et Crassus et Curio nimis culti et recentes sunt, ad Appium usque et Coruncanium redeunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION