라틴어 문장 검색

quin immo sibi ipsi persuaserant neminem sine eloquentia aut adsequi posse in civitate aut tueri conspicuum et eminentem locum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 6:1)
quae etsi nunc aptior est [ita erit], eloquentiam tamen illud forum magis exercebat, in quo nemo intra paucissimas horas perorare cogebatur et liberae comperendinationes erant et modum in dicendo sibi quisque sumebat et numerus neque dierum neque patronorum finiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 38장 1:2)
quod si inveniretur aliqua civitas, in qua nemo peccaret, supervacuus esset inter innocentis orator sicut inter sanos medicus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 3:1)
nunc, quoniam nemo eodem tempore adsequi potest magnam famam et magnam quietem, bono saeculi sui quisque citra obtrectationem alterius utatur.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 5:2)
in rectum aut uno flexu dextros agunt, ita coniuncto orbe ut nemo posterior sit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 3:4)
nemo enim illic vitia ridet, nec corrumpere et corrumpi saeculum vocatur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 3:1)
notum ignotumque quantum ad ius hospitis nemo discernit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 3:3)
mox nemo temptavit, sanctiusque ac reverentius visum de actis deorum credere quam scire.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 34장 3:2)
nemo nisi vinculo ligatus ingreditur, ut minor et potestatem numinis prae se ferens.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 3:2)
vastum ubique silentium, secreti colles, fumantia procul tecta, nemo exploratoribus obvius.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 2:3)
nemo enim umquam imperium flagitio quaesitum bonis artibus exercuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장9)
minus triginta transfugae et desertores, quos centurionem aut tribunum sibi eligentis nemo ferret, imperium adsignabunt?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장15)
nemo scire et omnes adfirmare, donec inopia veri et consensu errantium victus sumpto thorace Galba inruenti turbae neque aetate neque corpore sistens sella levaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 35장2)
decernitur Othoni tribunicia potestas et nomen Augusti et omnes principum honores, adnitentibus cunctis abolere convicia ac probra, quae promisce iacta haesisse animo eius nemo sensit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장3)
undique arma et minae, modo in centuriones tribunosque, modo in senatum universum, lymphatis caeco pavore animis, et quia neminem unum destinare irae poterant, licentiam in omnis poscentibus, donec Otho contra decus imperii toro insistens precibus et lacrimis aegre cohibuit, redieruntque in castra inviti neque innocentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION