라틴어 문장 검색

et tamen tam est inmutabile venturum, cum est verum, quam venisse, nec ob eam causam fatum aut necessitas extimescenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 41:4)
quod si ita est, omnia necessitas efficit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 46:5)
ratio ipsa coget et ex aeternitate quaedam esse vera, et ea non esse nexa causis aeternis et a fati necessitate esse libera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 55:6)
dum autem verbis utitur suis, delabitur in eas difficultates, ut necessitatem fati confirmet invitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 57:2)
Eas enim veteres illi, quibus omnia fato fieri videbantur, vi effici et necessitate dicebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:2)
Qui autem ab iis dissentiebant, fato adsensiones liberabant negabantque fato adsensionibus adhibito necessitatem ab his posse removeri, iique ita disserebant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:3)
Quam ob rem, qui ita fatum introducunt, ut necessitatem adiungant, in eos valebit illa conclusio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 61:1)
Nec vero quisquam magis confirmare mihi videtur non modo fatum, verum etiam necessitatem et vim omnium rerum sustulisseque motus animi voluntarios, quam hic, qui aliter obsistere fato fatetur se non potuisse, nisi ad has commenticias declinationes confugisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 69:1)
Nam si atomis, ut gravitate ferantur, tributum est necessitate naturae, quod omne pondus nulla re inpediente moveatur et feratur necesse est, illud quoque necesse est, declinare, quibusdam atomis vel, si volunt, omnibus naturaliter . . . .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 69:3)
temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut rerum necessitatibus saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae sint et molestiae non recusandae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 43:4)
est autem situm in nobis ut et adversa quasi perpetua oblivione obruamus et secunda iucunde ac suaviter meminerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 74:3)
Themistocles quidem, cum ei Simonides an quis alius artem memoriae polliceretur, 'Oblivionis', inquit, mallem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 135:7)
nec enim absolvi beata vita sapientis neque ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab eo consulta atque facta ipsius oblivione obruentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:11)
Quid didicerimus Cotta viderit, tu autem nolo existimes me adiutorem huic venisse sed auditorem, et quidem aecum, libero iudicio, nulla eius modi adstrictum necessitate, ut mihi velim nolim sit certa quaedam tuenda sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 17:9)
multaque eiusdem monstra, quippe qui bellum qui discordiam qui cupiditatem ceteraque generis eiusdem ad deum revocet, quae vel morbo vel somno vel oblivione vel vetustate delentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 28:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION