라틴어 문장 검색

Ipse modo inmensum spiris facientibus orbem cingitur, interdum longa trabe rectior adstat impete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis fertur et obstantes proturbat pectore silvas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:2)
sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu laesaque colla dabat retro plagamque sedere cedendo arcebat nec longius ire sinebat, donec Agenorides coniectum in guttura ferrum usque sequens pressit, dum retro quercus eunti obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:6)
Qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:12)
minimum est, quod amantibus obstat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 47:13)
Sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti, lenius et modico strepitu decurrere vidi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 56:3)
Illi admirantes remorum in verbere perstant velaque deducunt geminaque ope currere temptant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:56)
At Libys obstantes dum vult obvertere remos, in spatium resilire manus breve vidit et illas iam non esse manus, iam pinnas posse vocari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:64)
Saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc, inque vices fuerat captatus anhelitus oris, invide dicebant paries, quid amantibus obstas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:13)
Tum murmure parvo multa prius questi, statuunt, ut nocte silenti fallere custodes foribusque excedere temptent, cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 10:3)
Nec, tibi quod lunae terris propioris imago obstiterit, palles:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 21:5)
Ille quidem gelidos radiorum viribus artus si queat in vivum temptat revocare calorem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:6)
sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, nectare odorato sparsit corpusque locumque, multaque praequestus tanges tamen aethera dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:7)
Sic haec Iunone locuta, Tisiphone, canos ut erat turbata capillos, movit et obstantes reiecit ab ore colubras atque ita "non longis opus est ambagibus" inquit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 43:5)
obstitit infelix aditumque obsedit Erinys, nexaque vipereis distendens bracchia nodis caesariem excussit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:7)
vimque minis addit manibusque expellere temptat cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 65:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION