라틴어 문장 검색

non enim mihi est vita mea utilior quam animi talis affectio, neminem ut violem commodi mei gratia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 35:4)
Sin autem id non sit eius modi, suum cuique incommodum ferendum est potius quam de alterius commodis detrahendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 36:4)
Est ergo ulla res tanti aut commodum ullum tam expetendum, ut viri boni et splendorem et nomen amittas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 104:1)
invidetur enim commodis hominum ipsorum, studiis autem eorum ceteris commodandi favetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 207:2)
ad sedandum autem, magno illa labore, magnis periculis esse parta nec ad suum commodum, sed ad aliorum esse conlata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 210:1)
itaque in parvis atque infrequentibus causis ab ipsa re est exordiri saepe commodius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 320:3)
post meridiem, si ita vobis est commodum, loquemur aliquid, nisi forte in crastinum differre mavultis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 367:9)
Sit autem hoc etiam in praeceptis, ut, si quando tempus ipsum aut res aut locus aut interventus alicuius aut interpellatio aut ab adversario dictum aliquod et maxime in perorando dederit occasionem nobis, ut dicamus aliquid ad tempus apte, ne relinquamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 4:3)
temperantia autem in suas itidem res et in communes distributa est duobusque modis in rebus commodis cernitur, et ea quae absunt non expetendo et ab eis quae in potestate sunt abstinendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 4:1)
et, si quid necesse est - necesse autem id est, sine quo salvi liberive esse non possumus - , id est reliquis et honestatibus in civili ratione et commodis anteponendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 1:5)
quorum alia sunt per se expetenda, ut ea quae sita sunt in officiis atque virtutibus, alia, quod aliquid commodi efficiunt, ut opes et copiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 3:9)
In voluntate autem utilitas ex adeptione alicuius commodi vitationeque incommodi quaeritur, ut aut spes aut metus impulisse videatur aut aliquis repentinus animi motus, qui etiam citius in fraudem quam ratio utilitatis impellit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 4:2)
Neque enim hac nos patria lege genuit aut educavit, ut nulla quasi alimenta exspectaret a nobis ac tantum modo nostris ipsa commodis serviens tutum perfugium otio nostro suppeditaret et tranquillum ad quietem locum, sed ut plurimas et maximas nostri animi, ingenii, consilii partis ipsa sibi ad utilitatem suam pigneraretur tantumque nobis in nostrum privatum usum, quantum ipsi superesse posset, remitteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 12:1)
sumus enim multi, ut constituimus, parati, si tuo commodo fieri potest, abuti tecum hoc otio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 23:13)
quibus rem publicam tuentibus beatissimos esse populos necesse est vacuos omni cura et cogitatione aliis permisso otio suo, quibus id tuendum est neque committendum, ut sua commoda populus neglegi a principibus putet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 87:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION