라틴어 문장 검색

Pronus uero ad cuiuscumque et quacumque de causa necem atque supplicium nobiles uiros, condiscipulos et aequales suos, omnibus blanditiis tantum non ad societatem imperii adlicefactos uario genere fraudis occidit, etiam unum ueneno manu sua porrecto in aquae frigidae potione, quam is adfectus febre poposcerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 1:1)
tum faeneratorum et stipulatorum publicanorumque, qui umquam se aut Romae debitum aut in uia portorium flagitassent, uix ulli pepercit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 2:1)
Fratrem insidiari sibi non desinentem, sed paene ex professo sollicitantem exercitus, meditantem fugam, neque occidere neque seponere ac ne in minore quidem honore habere sustinuit, sed, ut a primo imperii die, consortem successoremque testari perseuerauit, nonnumquam secreto precibus et lacrimis orans, ut tandem mutuo erga se animo uellet esse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 9장 3:1)
discipulum Paridis pantomimi impuberem adhuc et cum maxime aegrum, quod arte formaque non absimilis magistro uidebatur, occidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 1:2)
occidit et Heluidium filium, quasi scaenico exodio sub persona Paridis et Oenones diuortium suum cum uxore taxasset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 4:1)
nam et parcetis oculis uestris et intellegent me omnes senatui interfuisse.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 11장 3:3)
Ante paucos quam occideretur menses cornix in Capitolio elocuta est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 23장 2:1)
ne corporibus quidem vis ac libido parcebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 25:1)
At ii, qui in vestibulo erant, ut armatos conspexere, rati actum esse de dominis in tabernaculum currunt vociferantes, adesse supremam horam missosque, qui occiderent captas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 9:1)
Sic vicisset profecto superbiam atque iram, mala invicta, sic abstinuisset inter epulas caedibus amicorum egregiosque bello viros et tot gentium secum domitores indicta causa veritus esset occidere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 23:1)
Carthaginiensium legatis pepercit addita denuntiatione belli, quod praesentium rerum necessitas moraretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 22:1)
Deditis Macedones pepercerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 27:3)
"tuus nescio quod ingens malum praefert, sed cave miseri hominis auribus parcas:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 31:4)
itaque surgunt temulenti ad incendendam urbem, cui armati pepercerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 6:4)
nec labori nec periculo parceret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION