라틴어 문장 검색

Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
"Sermones tuos et cuncta, quae de aliis es locutus, ut tua sententia iudiceris in his ipse deprehensus, quae in aliis arguebas."
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 14:10)
Vidimus nuper et planximus Croesi opes unius morte deprehensas urbisque stipes quasi in usus pauperum congregatas stirpi et posteris derelictas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 10:1)
Ne credas laudatoribus tuis, immo inrisoribus aurem ne libenter adcommodes, qui cum te adulationibus foverint et quodam modo inpotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendas post te colla curvari aut manu auriculas agitari asini aut aestuantem canis protendi linguam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:3)
Quis, putas, ille sub caelo est, qui nunc irae Dei possit occurrere, qui obviare flammis et iuxta apostolum dicere:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:15)
stulta est clementia, cum tot ubique vatibus occurras, periturae parcere chartae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I8)
Occurrit matrona potens, quae molle Calenum porrectura viro miscet sitiente rubetam instituitque rudes melior Lucusta propinquas per famam et populum nigros efferre maritos, aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, si vis esse aliquid;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I22)
Circeis nata forent an Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo ostrea callebat primo deprendere morsu, et semel aspecti litus dicebat echini.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV64)
vos aliam potatis aquam, tibi pocula cursor Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri et cui per mediam nolis occurrere noctem, clivosae veheris dum per monumenta Latinae:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V29)
nihil est audacius illis deprensis:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI150)
"feci, confiteor, puerisque meis aconita paravi, quae deprensa patent;"
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI311)
occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit, hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat, at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI321)
veram deprendere messem si libet, hinc centum patrimonia causidicorum, parte alia solum russati pone Lacertae.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII51)
"numerentur deinde labores, an facile et pronum est agere intra viscera penem legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX17)
Tandem intrat positas inclusa per aequora moles Tyrrhenamque pharon porrectaque brachia rursum quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt Italiam;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII22)

SEARCH

MENU NAVIGATION