라틴어 문장 검색

olim senio debilem Frustra adiuvare bonitas nitetur tua, Cum iam desierit esse beneficium utile Et mors vicina flagitabit debitum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.10)
Malorum quamvis ista fuerint munera Mihique invisa, ut non offendar surripi, Tamen, sceleste, spiritu culpam lues, Olim cum ascriptus venerit poenae dies.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.3)
Canes legatos olim misere ad Iovem Melioris vitae tempus oratum suae, Ut sese eriperet hominum contumeliis, Furfuribus sibi consparsum quod panem darent Fimoque turpi maximam explerent famem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.1)
Ut est vulgatus ordo narratae rei, Omnes scierunt numinum praesentiam Vati dedisse vitam mercedis loco.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.18)
Mercurium hospitio mulieres olim duae Illiberali et sordido receperant:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mercurius et duae mulieres: De eodem alia fabella.1)
Olim Prometheus saeculi figulus novi Cura subtili Veritatem fecerat, Ut iura posset inter homines reddere.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.1)
sacratae vatis horrescunt comae, Tripodes moventur, mugit adytis Religio, Tremuntque lauri et ipse pallescit dies.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.3)
Olim mihi nullas epistulas mittis.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 11 1:1)
recita saltem quo magis libeat emittere, utque tandem percipias gaudium, quod ego olim pro te non temere praesumo.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 6:2)
quem ego cum olim mutuo diligerem, ex hac officii societate amare ardentius coepi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 6:2)
Memini quidem me non multis recitasse quod omnibus scripsi, nihilo minus tamen, tamquam sit eadem omnium futura sententia, hac severitate aurium laetor, ac sicut olim theatra male musicos canere docuerunt, ita nunc in spem adducor posse fieri, ut eadem theatra bene canere musicos doceant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 9:1)
Canto carmina versibus minutis, his olim quibus et meus Catullus et Calvus veteresque.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 4:1)
Recte fecisti quod gladiatorium munus Veronensibus nostris promisisti, a quibus olim amaris suspiceris ornaris.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 34 1:1)
amisit uxorem singularis exempli, etiam si olim fuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 5 1:2)
Nam mulier natalibus clara, moribus proba, aetate declivis, diu vidua mater olim, parum decore secuta matrimonium videbatur divitis senis ita perditi morbo, ut esse taedio posset uxori, quam iuvenis sanusque duxisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION