라틴어 문장 검색

minusque operae est, si sub cute transuersae feruntur, quam si rectae intus tendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 1:2)
Compluribus causis eo adductus sum ut peculiari studio in Celsi tractatum de medicina mentem adverterem.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.1)
nec minores gratiae mihi agendae sunt hujus viri generis, qui jam, socero vita defuncto, opus quod ille inchoarat summo studio absolvere pergunt.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.10)
Jam olim, quum de interpretatione Celsiana a doctissimo Des tangs edita verba facerem, jure optimo summis laudibus extuli egregia in Celsum merita viri clarissimi Targae, qui, quamvis saepius morborum taedio vel rerum publicarum vicibus ab incepto distractus, nihilo minus per totum fere vitae curriculum, quod ei satis longum obtigit, summam operam dedit ut e Celsi contextu expungeret menda innumera quibus conspurcatae erant omnes editiones antiquiores.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.12)
primo praecipue loco operam dedi ut aliquatenus saltem semper iisdem literis exararentur eadem vocabula, non solum quod ad voces attinet quarum recta scriptura e codicibus petenda erat (cf.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.30)
Ni fallor, saeculo VII, VIII vel IX originem debent profectaque sunt ex illis Latinorum ludis literariis, quorum magistri eo usque saltem linguam graecam callebant, ut vel libros graecos qualicumque tandem modo latine interpretari, vel orationem vernaculam inspersis vocabulis alienigenis corrumpere valerent, adeo ut codicum margines ultimum essent eruditionis refugium, quae jam a plerisque inutilis habebatur, nec aliud quid nisi rerum obsoletarum studium prae se ferebat). Praeter haec glossemata graeca, quibus refertum est opus Celsianum, multo majorem etiam continet copiam glossematum latinorum, additamentorum denique interpretamentorumque cujuscumque generis.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.97)
Et enim nullum ex iis emolumentum ad orationis contextum constituendum petere licet, quum solis literarum ductibus et paginarum proportionibus eleganter componendis operam dederint.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.133)
Verum enim vero parum abest quin hisce collectaneis examinandis oleum et operam perdiderim.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.139)
Illam vero inprimis eorum quae praestiti mihi exopto mercedem, ut excellentissimi quique philologi majore studio quam ad hunc usque diem in Celsum mentem advertant, hodie scilicet nimis ab iis neglectum.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.156)
donec majore studio literarum disciplina agitari coepit, quae, ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori inimica est.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 5:4)
Hujus autem, ut quidam crediderunt, discipulus Hippocrates Cous, primus quidem ex omnibus memoria dignis, ab studio sapientiae disciplinam hanc separavit, vir et arte et facundia insignis.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 8:1)
ut, quod vel corporis, vel loci, vel studii ratio detrahit, cura restituat.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 1:2)
Dandaque opera est, quantum fieri potest, ut inter opportunam abstinentiam cibo opportuno, omissis ceteris, nutriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 4:8)
dandaque opera, ut per tempus horroris in solio sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 3:7)
Quo die vero febrem exspectabit, ante surgere, et exerceri, dareque operam, ut in ipsam exercitationem febris tempus incurrat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION