라틴어 문장 검색

namque vis una et necessitas utrimque simul orientem et occidentem perficit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장16)
Cum praeteriens vadat ad orientis caeli partes, relaxari ab impetu solis extremamque eius partem candentiae oppido quam tenui linea ad terram mittere splendorem, et ita ex eo eam secundam vocari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장6)
septimo die, sol sit ad occidentem, luna autem inter orientem et occidentem medias caeli teneat regiones, quod dimidia parte caeli spatio distet a sole, item dimidiam candentiae conversam habere ad terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장8)
inter solem vero et lunam cum distet totum mundi spatium et lunae orienti sol trans contra sit ad occidentem, eam, quo longius absit, a radiis remissam XIIII die plena rota totius orbis mittere splendorem, reliquosque dies decrescentia cotidiana ad perfectionem lunaris mensis versationibus et cursu a sole revocationibus subire sub rotam radiosque eius, et ita menstruas dierum efficere rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장9)
Quae sunt ad dextram orientis inter zonam signorum et septentrionum sidera in caelo disposita, dixi [esse];
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장33)
nunc explicabo, quae ad sinistram orientis meridianisque partibus ab natura sunt distributa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장34)
Quae figurata conformataque sunt siderum in mundo simulacra, natura divinaque mente designata, ut Democrito physico placuit, exposui, sed tantum ea, quorum ortus et occasus possumus animadvertere et oculis contueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장17)
namque uti septentriones circum axis cardinem versantes non occidunt neque sub terram subeunt, sic circa meridianum cardinem, qui est propter inclinationem mundi subiectus terrae, sidera versabunda latentiaque non habent egressus orientis supra terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장18)
quorum inventa secuti siderum et occasus tempestatum significatus Eudoxus, Euctemon, Callippus, Meto, Philippus, Hipparchus, Aratus ceterique ex astrologia parapegmatorum disciplinis invenerunt et eas posteris explicatas reliquerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 6장7)
nam canis occasum et navis occasus sequitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2187)
hic cum orientem attenderit, omnes illas orientis partes dicit nebulis posse laborare frugesque eorum caliginoso aere corrumpi;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27227)
ante occasum maiae id est ante occasum Atlantidum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2251)
Etenim si quaeratur cur potius coelum volvatur ab oriente in occidentem quam ab occidente in orientem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:6)
quintam, consequutionis motus sui, veluti ab oriente in occidentem, aut ab occidente in orientem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:15)
spoliis orientis victo Pharnace Mithridatis filio, qui re vera in oriente fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2883)

SEARCH

MENU NAVIGATION