라틴어 문장 검색

Cognoverunt tamen illum in fractione panis, quasi daret eis manifeste intelligere quod Deus numquam melius cognosciturnec occuli hominum melius ad Dei cognitionem aperiuntur, quam per fractionem panis, ad helimosinam faciendam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 6:11)
Sed in virtute illius diplomatis, In sudore vultus comedes panem tuum, per labores varios (non per disputationes certe, aut per otiosas ceremonias magicas), tandem et aliqua ex parte ad panem homini praebendum, id est, ad usus vitae humanae subigitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:18)
sed vel uti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas inprovida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali facto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle, si tibi forte animum tali ratione tenere versibus in nostris possem, dum perspicis omnem naturam rerum, qua constet compta figura.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 23:7)
nam vel uti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas inprovida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali facto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION