라틴어 문장 검색

Id Asclepiades iure ut uanum repudiauit, atque in nullo die, qua par inparue esset, is uel maius uel minus periculum esse dixit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 12:2)
Interdum enim peiores dies pares fiunt, et oportunius post eorum accessiones cibus datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 12:3)
atque ipse quartus decimus par est, in quo magnam uim esse antiqui fatebantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 13:2)
Ita illo quoque auctore in die pari et grauior febris esse potest et certa futuri nota.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 14:3)
In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem propositum conseruauit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 15:1)
si quamuis non accessiones, febres tamen iunguntur et cotidie quidem increscunt sed sine integritate tamen remittunt, cum corpus ita se habet, ut maior remissio non expectetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 3:4)
At si plures accessiones eodem die ueniunt, considerare oportet, paresne per omnia sint, quod uix fieri potest, an inpares.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 7:1)
Si per omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus dari debet, quae non inter meridiem et uesperum desinit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 7:2)
Illud satis conuenit, si cottidie pares accessiones sunt, cotidie paruum cibum dandum:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 3:4)
At si duae febres paene iunguntur, post utramque cibum sumere, deinde uacuo tempore et moueri aliquid et post unctionem cibo uti.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 1:3)
ante accessionem sorbere uel aceti cyathos duos, uel unum sinapis cum tribus Graeci uini [salsi], uel mixta paribus portionibus et in aqua diluta piper, castoreum, laser, murram.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:5)
Supersunt uero alii corporis adfectus, qui huic superueniunt, ex quibus eos, qvi certis partibvs adsignari non possvnt, protinus iungam.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 1:2)
Vtile est etiam sebum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque inponere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 8:1)
Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ipsi iunctus, in duas fibras ungulae bubulae modo diuiditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 4:1)
Atque haec quidem iuncta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION