라틴어 문장 검색

non enim forensem quandam instituimus operam nec mercennariam vocem nec, ut asperioribus verbis parcamus, non sane litium advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant, sed virum cum ingenii natura praestantem tum vero tot pulcherrimas artes penitus mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea vetustas cognoverit, singularem perfectumque undique, optima sentientem optimeque dicentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 31:1)
in pace vero, quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 9장8)
postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장7)
pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장5)
ne illi sanguinem nostrum largiantur et, dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnis perditum eant!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장22)
Ignoscite Cethegi adulescentiae, nisi iterum patriae bellum fecit!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장58)
ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장6)
Atque ego tametsi viro flagitiosissimum existimo impune iniuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere, quoniam ciues sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장39)
Neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis civis vestros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscendo malis bonos perditum eatis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장52)
Bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam eos quos nolis offendere, domi forisque omnia curare et ea agere inter invidos occursantis factiosos opinione, Quirites, asperius est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장6)
Turpi fuga incertae ac forsitan post paulo morbo interiturae vitae parceret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장8)
quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장4)
omnes ignoscunt, nemo succurrit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 4:6)
facilius Porsenna Mucio ignovit, quod voluerat occidere, quam sibi Mucius, quod non occiderat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 5:8)
" Quare," inquis, " verbis parcam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION