라틴어 문장 검색

Denique cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt et annus in cura est, vos quidem cotidie pasti statimque pransuri, balneis et cauponiis et lupanaribus operantibus, aquilicia Iovi immolatis, nudipedalia populo denuntiatis, caelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laquearibus exspectatis, aversi ab ipso et deo et caelo:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 14:1)
De vestris semper aestuat carcer, de vestris semper metalla suspirant, de vestris semper bestiae saginantur, de vestris semper munerarii noxiorum greges pascunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 2:5)
non enim absumit quod exurit, sed dum erogat, reparat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 14:3)
Licet nunc sarmenticios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 3:4)
Aut hunc fruge sua aequorei pauere Britanni, Aut hic Campano gramine corda tumet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.9)
Ille licet Cilicum victas agat ante catervas, Ponat et in capto Martia castra solo, Totus et argento contextus, totus et auro Insideat celeri conspiciendus equo, Ipse boves mea si tecum modo Delia possim Iungere et in solito pascere monte pecus, Et te, dum liceat, teneris retinere lacertis, Mollis et inculta sit mihi somnus humo.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 237)
Illic Iunonem temptare Ixionis ausi Versantur celeri noxia membra rota, Porrectusque novem Tityos per iugera terrae Adsiduas atro viscere pascit aves.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 334)
nec quererer quod sol graciles exureret artus, laederet et teneras pussula rupta manus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 35)
pauit et Admeti tauros formosus Apollo, nec cithara intonsae profueruntue comae, nec potuit curas sanare salubribus herbis:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 36)
praedator cupit immensos obsidere campos, ut multa innumera iugera pascat oue:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 325)
sed tunc pascebant herbosa Palatia uaccae et stabant humiles in Iouis arce casae.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 514)
"Me quondam Admeti niueas pauisse iuuencas non est in uanum fabula ficta iocum;"
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 431)
non illic colit arua deus, Bacchusue Ceresue, nulla nec exustas habitant animalia partes.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae49)
Nam mihi, cum magnis opibus domus alta niteret, cui fuerant flaui ditantes ordine sulci horrea fecundas ad deficientia messis, cuique pecus denso pascebant agmine colles, et domino satis et nimium furique lupoque, nunc desiderium superest:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae57)
illius ex oculis, cum uult exurere diuos, accendit geminas lampadas acer Amor.
(티불루스, Elegiae, 3권, De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae5)

SEARCH

MENU NAVIGATION