라틴어 문장 검색

Itaque spem suis ostendit Athenienses adventu suo cognito copiisque et pecuniis, quas adduceret, coram inspectis protinus arma consiliaque esse sociaturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 50:9)
Quod consilium clam agitanti litterae redduntur Harpalum intrasse quidem Athenas, pecunia conciliasse sibi principum animos:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 4:1)
Nec amplius ex tanta pecunia quam C et XXX talenta superfuere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 13:2)
Eumenes igitur cum se ob simultatem cum Hephaestione in regis indignationem incurrisse sensisset, multis auctor fuit seque et arma sua Hephaestioni consecrandi pecuniasque ad cohonestandum funus large contulit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:67)
Absit a viro predicante iustitiam ut perpessus iniurias, iniuriam inferentibus, velut benemerentibus, pecuniam suam solvat!
(단테 알리기에리, Epistolae 87:5)
"Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via" etc. Nam etsi per Lucam habemus relaxationem precepti quantum ad quedam, ad possessionem tamen auri et argenti licentiatam Ecclesiam post prohibitionem illam invenire non potui. 15.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:45)
itemque aliquantulum pecuniae, gregariis militibus, qui pugnae adfuerant, quique sese virtute insigniverant, donandum judicavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.47)
Quoad stipendium, Domine Praeses, Congressum certiorem fieri volo, quum, nulla pecuniae aviditate inductus, imperium tam arduum acceperim, tantumque otii privati et felicitatis dispendium fecerim, ita, ex designatione mea, lucrifacere prorsus a me alienum esse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.17)
- Pecuniam, quam in commoda publica, necessario impenderim, mihi, ut spero, cives mei persolvent:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.19)
conventu, enim, foeminarum comitatus Bristoliensis apud Pennsylvanos habito, pecuniae satis grandis summa, ad conscribendam instruendamque legionem, confecta et coacta fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.55)
- Ludovicus decimus sextus, Gallorum rex, Americanorum partes amplexus, eos militibus, navibus, et pecunia plurimum adjuvit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.56)
- In aerario pecunia deficit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.10)
tum, quia, pecunia, qua vulgo utebatur plebs, nihili pendebatur:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.71)
Nec pecunia quidem, ad amicitias emendas, nec vis ulla ad pericula propulsanda, civitatibus novis aderat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.81)
Cum Britannos oraret, ut, ex foedere, propugnacula nonnulla intra civitatum foederatarum Americanarum fines sita desererent, responsum fuit, " Americanos leges, quae pecunias civibus Britannis debitas haud persolvere jubeant, tulisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.35)

SEARCH

MENU NAVIGATION