라틴어 문장 검색

Exspatiata ruunt per apertos flumina campos cumque satis arbusta simul pecudesque virosque tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:11)
Inventum medicina meum est, opiferque per orbem dicor, et herbarum subiecta potentia nobis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 51:18)
ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 51:19)
frondibus arboreis et amara pascitur herba, proque toro terrae non semper gramen habenti incubat infelix limosaque flumina potat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 62:7)
Decerptas senior porrexerat Inachus herbas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 63:5)
Voce nova captus custos Iunonius "at tu, quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo," Argus ait, "neque enim pecori fecundior ullo herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:6)
Exuit hic umero pharetram lentosque retendit arcus, inque solo, quod texerat herba, iacebat et pictam posita pharetram cervice premebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:2)
Iam mihi subduci facies humana videtur, iam cibus herba placet, iam latis currere campis impetus est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:11)
Mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur, sed simulantis equam, parvoque in tempore certos edidit hinnitus et bracchia movit in herbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 53:2)
Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parva dedit, successurumque Minervae indoluit, baculumque capit, quod spinea totum vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arva exuritque herbas et summa cacumina carpit, adflatuque suo populos urbesque domosque polluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:1)
Felicisque bonis non lenius uritur Herses, quam cum spinosis ignis supponitur herbis, quae neque dant flammas lenique tepore cremantur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:6)
sceptri gravitate relicta ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, induitur faciem tauri mixtusque iuvencis mugit et in teneris formosus obambulat herbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:1)
Et nunc adludit viridique exsultat in herba, nunc latus in fulvis niveum deponit harenis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:11)
Hac duce carpe vias et qua requieverit herba moenia fac condas, Boeotiaque ma vocato.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 4:4)
bos stetit et tollens speciosam cornibus altis ad caelum frontem mugitibus impulit auras, atque ita, respiciens comites sua terga sequentes, procubuit teneraque latus submisit in herba.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION