라틴어 문장 검색

equidem illud, quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent, aut nullam artem, quae ἀτεχνία nominatur, puto, (multos enim video sine ratione, sine litteris, qua vel impudentia vel fames duxit, ruentes) aut malam quasi artem, quam κακοτεχνίαν dicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 324:1)
hinc est adulter loris caesus vel fame necatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 110:3)
quid non mortalia cogis, sacra fames?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 57:5)
quid non mortalia pectora cogis auri sacra fames?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 179:1)
non famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed omnia luxu antecapere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장9)
numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa antea perpessos.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 19장11)
ferro an fame acrius urgear, incertus sum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장6)
tametsi ipsum cum exercitu fame et ferro clausum teneret, tamen se memorem humanarum rerum, si secum foedus faceret, incolumis omnis sub iugum missurum;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장13)
cibus illis aduersum famem atque sitim, non libidini neque luxuriae erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장10)
profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quam mala perpessus es[ses]. Sed quoniam humanarum rerum fortuna atque, uti coepisti, perge.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장11)
Ut famem sitimque depellas, non est necesse superbis adsidere liminibus nec supercilium grave et contumeliosam etiam humanitatem pati, non est necesse maria temptare nec sequi castra;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:6)
Cibus famem sedet, potio sitim extinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversus infesta corporis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:3)
Illae pestes non minus graves sunt, famem dico et sitim et praecordiorum subpurationes et febrem viscera ipsa torrentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 6:4)
Admitte istos, quos nova artificia docuit fames;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 7:3)
Parvo fames constat, magno fastidium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION