라틴어 문장 검색

sed cum videas eos, qui aut studio aut opinione ducantur, in eo persequendo atque adipiscendo dolore non frangi, debes existimare aut non esse malum dolorem aut, etiamsi, quicquid asperum alienumque natura sit, id appellari placeat malum, tantulum tamen esse, ut a virtute ita obruatur, ut nusquam appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 66:1)
Et quem ad modum oculus conturbatus non est probe adfectus ad suum munus fungendum, et reliquae partes totumve corpus statu cum est motum, deest officio suo et muneri, sic conturbatus animus non est aptus ad exequendum munus suum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:8)
haec sunt illae fibrae stirpium, quas initio dixi, persequendae et omnes eligendae, ne umquam ulla possit existere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 84:3)
qui cum cetera litteris mandarent, alii ius civile, alii orationes suas, alii monumenta maiorum, hanc amplissimam omnium artium, bene vivendi disciplinam, vita magis quam litteris persecuti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 5:6)
in momento temporis, quia latus vasis rigidum non persequitur liquorem cedentem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 12:3)
Dum ergo iuvenes sententias rident ordinemque totius dictionis infamant, opportune subduxi me et cursim Ascylton persequi coepi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 6:3)
Et collegae quidem mei riserunt, ego autem collecto spiritu non destiti totum parietem persequi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:3)
Ita lucrum faciam et ita bene moriar aut populus per exitum meum iuret, nisi te ubique toga perversa fuero persecutus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:33)
putares canem leporem persequi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:7)
Itaque non miror, si te populus lapidibus persequitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 90:6)
iam enim persequar abeuntem praeconem et in potestate tua esse Gitonem meritissima proditione monstrabo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:4)
Ex tui animi sententia, ut tu, Tryphaena, neque iniuriam tibi factam a Gitone quereris, neque si quid ante hunc diem factum est, obicies vindicabisve aut ullo alio genere persequendum curabis;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:3)
Sic afflictantem se ac mortem inedia persequentem non parentes potuerunt abducere, non propinqui;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:3)
Persecuti igitur sonum invenimus Eumolpum sedentem membranaeque ingenti versus ingerentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:2)
Evasi tamen omnibus digitis inter praecipitem decursum cruentatis . . . Chrysis, quae priorem fortunam tuam oderat, hanc vel cum periculo capitis persequi destinat . . . Quid huic formae aut Ariadne habuit aut Leda simile?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 138:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION