라틴어 문장 검색

Abstrahunt a recto divitiae, honores, potentia et cetera, quae opinione nostra cara sunt, pretio suo vilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 28:6)
Quis pleno sacculo ullum pretium ponit nisi quod pecuniae in eo conditae numerus effecit?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 18:3)
Nam modo Stoicum illum faciunt, virtutem solam probantem et voluptates refugientem et ab honesto ne inmortalitatis quidem pretio recedentem, modo Epicureum, laudantem statum quietae civitatis et inter convivia cantusque vitam exigentis, modo Peripateticum, tria bonorum genera inducentem, modo , omnia incerta dicentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 5:2)
Quid enim est tam necessarium quam pretia rebus inponere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 14:3)
Aliud est enim dignitates et pretia rerum nosse, aliud articulos, aliud impetus refrenare et ad agenda ire, non ruere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:4)
Licet itaque nunc conetur reparare quod perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens vel iniuria, licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem, nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 39:1)
Nihil turpest, cuius placet pretium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 33:5)
Non vacat de pretio queri, plus in accessionibus fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 5:1)
cui nemo civis neque hostis Quibit pro factis reddere opis pretium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 32:1)
Ait enim Ennius neminem potuisse Scipioni neque civem neque hostem reddere operae pretium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 32:3)
Persolvi id quod exegeras, quamquam in ordine rerum erat, quas moralis philosophiae voluminibus complectimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 17:1)
Sed in quodam apparatu vidi totas opes urbis et auro et argento et iis, quae pretium auri argentique vicerunt, exquisitos colores et vestes ultra non tantum nostrum, sed ultra finem hostium advectas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 14:5)
Tunc intellegere nobis licebit, quam contemnenda miremur, simillimi pueris, quibus omne ludicrum in pretio est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 8:1)
voluptas humilis res et pusilla est et in nullo habenda pretio, communis cum mutis animalibus, ad quam minima et contemptissima advolant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 16:4)
Opibus merebor, ut fidem pretio obligem.
(세네카, 아가멤논 6:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION