라틴어 문장 검색

ceteraque eodem modo facienda sunt quae ad linteolum illitum, et lanam succidam pertinent:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 18:4)
Quod ad abstinentiam vero, et primos ulterioresque cibos potionesque pertinet, eadem, quae in vulneribus praecepi, servanda sunt, eo magis, quo periculosius haec pars afficitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 20:1)
Illud quoque ad omnia ossa pertinens dictum erit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 4:1)
Quod si metus erit suppurationis, plus malagma, quam ceratum ad digerendum proficiet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 7:6)
In crure aeque ad rem pertinet, alterum saltem os integrum manere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 23:1)
His proprie ad singula membra pertinentibus, rursus illa communia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 27:1)
Quid labor humanus tantum ratione sagaci proficit?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice20)
addebant pulchrum nova moenia vultum audito perfecta recens rumore Getarum, profecitque opifex decori timor, et vice mira, quam pax intulerat, bello discussa senectus erexit subitas turres cunctosque coëgit septem continuo colles iuvenescere muro.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:226)
De cuius universitate nihil attinet plura nunc disserere, quoniam1 quidem cunctae partes eius destinatis aliquot voluminibus explicandae sunt, quas ordine suo tunc demum persequar, cum praefatus fuero quae reor ad universam disciplinam maxime pertinere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 33:3)
Non minorem tamen laudem meruerunt nostrorum temporum viri Cornelius Celsus et Iulius Atticus, quippe Cornelius totum corpus disciplinae quinque libris complexus est, hic de una specie culturae pertinentis ad vitis singularem librum edidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 14:1)
Nam huc pertinet praeclara nostri poetae sententia:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 8:2)
Haruspices sagasque, quae utraque genera vana superstitione rudes animos ad impensas ac deinceps ad flagitia compellunt, ne admiserit, neque urbem neque ullas nundinas noverit, nisi emendae vendendaeve pertinentis ad se rei causa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 6:1)
Nam id minime conducit agricolae, seu quia nemo suum proprium aliquod esse opus credit, seu quia cum enisus est, non suo sed communi officio proficit ideoque labori multum se subtrahit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 6:1)
nec tamen supra decem, ne rursus, ubi nimia turba sit, id opus ad se pertinere singuli non existiment.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 8:2)
Quidam negant eam 1 quicquam proficere, quod frumenti radices sarculo detegantur, aliquae etiam succidantur ac, si frigora incesserint post sartionem, gelu frumenta enecentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION