라틴어 문장 검색

simulque pedes eques classis apud praedictum amnem convenere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장5)
Sed Germanicus cedentem in avia Arminium secu- tus, ubi primum copia fuit, evehi equites campumque quem hostis insederat eripi iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장1)
tunc nova acie turbatus eques, missaeque subsidiariae cohortes et fugientium agmine impulsae auxerant consternationem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장4)
pars equitum litore Oceani petere Rhenum iussa;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장9)
Haud pigebit referre in Falanio et Rubrio, modicis equitibus Romanis, praetemptata crimina, ut quibus initiis, quanta Tiberii arte gravissimum exitium inrepserit, dein repressum sit, postremo arserit cunctaque corripuerit, noscatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장1)
ex quis maxime insignia, ne domos pantomimorum senator introiret, ne egredientis in publicum equites Romani cingerent aut alibi quam in theatro spectarentur, et spectantium immodestiam exilio multandi potestas praetoribus fieret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장6)
integrum equitem equosque per ora et alveos fluminum media in Germania fore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장8)
et eques quidem ac legiones prima aestuaria, nondum adcrescente unda, intrepidi transiere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장4)
missus ilico Stertinius cum equite et armatura levi igne et caedibus perfidiam ultus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장7)
Caesar nisi pontibus praesidiisque inpositis dare in discrimen legiones haud imperatorium ratus, equitem vado tramittit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장2)
ceteros vis sua aut equites cum Stertinio Aemilioque subvenientes periculo exemere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장8)
dein quattuor legiones et cum duabus praetoriis cohortibus ac delecto equite Caesar;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장8)
exim totidem aliae legiones et levis armatura cum equite sagittario ceteraeque sociorum cohortes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장9)
Visis Cheruscorum catervis, quae per ferociam proruperant, validissimos equitum incurrere latus, Stertinium cum ceteris turmis circumgredi tergaque invadere iubet, ipse in tempore adfuturus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장1)
simul pedestris acies infertur et praemissus eques postremos ac latera impulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION