라틴어 문장 검색

in oratore autem acumen dialecticorum, sententiae philosophorum, verba prope poetarum, memoria iuris consultorum, vox tragoedorum, gestus paene summorum actorum est requirendus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 128:1)
Legendi etiam poetae, cognoscendae historiae, omnium bonarum artium doctores atque scriptores eligendi et pervolutandi et exercitationis causa laudandi, interpretandi, corrigendi, vitu- perandi [refellendi];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 158:1)
in grammaticis poetarum pertractatio, historiarum cognitio, verborum interpretatio, pronuntiandi quidam sonus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 187:7)
Itaque, ut apud Graecos infimi homines mercedula adducti ministros se praebent in iudiciis oratoribus, ei, qui apud illos πραγματικοί vocantur, sic in nostra civitate contra amplissimus quisque et clarissimus vir, ut ille, qui propter hanc iuris civilis scientiam sic appellatus a summo poeta est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 198:2)
Atque, ut iam ad leviora artium studia veniam, si musicus, si grammaticus, si poeta quaeratur, possim similiter explicare, quid eorum quisque profiteatur et quo non amplius ab quoque sit postulandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 212:3)
eademque ratione dicantur ei quos φυσικούσ Graeci nominant eidem poetae, quoniam Empedocles physicus egregium poema fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 217:2)
poetas omnino quasi alia quadam lingua locutos non conor attingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 61:3)
Sed tantam vim habet illa, quae recte a bono poeta dicta est flexanima atque omnium regina rerum oratio, ut non modo inclinantem excipere aut stantem inclinare, sed etiam adversantem ac repugnantem, ut imperator fortis ac bonus, capere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 187:4)
Saepe enim audivi poetam bonum neminem - id quod a Democrito et Platone in scriptis relictum esse dicunt - sine inflammatione animorum exsistere posse et sine quodam adflatu quasi furoris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 194:2)
ut illud Nasicae, qui cum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse et illum intus esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 276:2)
Dicunt enim, cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinissetque id carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse se dimidium eius ei, quod pactus esset, pro illo carmine daturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 352:1)
Atque id primum in poetis cerni licet, quibus est proxima cognatio cum oratoribus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 27:1)
Sed omnis loquendi elegantia, quamquam expolitur scientia litterarum, tamen augetur legendis oratoribus et poetis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 39:1)
Praetereamus igitur praecepta Latine loquendi quae puerilis doctrina tradit et subtilior cognitio ac ratio litterarum alit aut consuetudo sermonis cotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio veterum oratorum et poetarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 48:1)
Sed ut homines labore adsiduo et cotidiano adsueti, cum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam se aut ad talos aut ad tesseras conferunt aut etiam novum sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum, sic illi a negotiis publicis tamquam ab opere aut temporibus exclusi aut voluntate sua feriati totos se alii ad poetas, alii ad geometras, alii ad musicos contulerunt, alii etiam, ut dialectici, novum sibi ipsi studium ludumque pepererunt atque in eis artibus, quae repertae sunt, ut puerorum mentes ad humanitatem fingerentur atque virtutem, omne tempus atque aetates suas consumpserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION