라틴어 문장 검색

vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 101:1)
deinde eos quoque ipsos exigua parte pontis relicta revocantibus qui rescindebant cedere in tutum coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 103:2)
tum Segoveso sortibus dati Hercynei saltus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 384:1)
alia subinde manus Cenomanorum Etitovio duce vestigia priorum secuta eodem saltu favente Belloveso cum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt locos tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 390:1)
cetera inter se onere partito ferunt via quae sublicio ponte ducit ad Ianiculum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 445:1)
bellatum cum Gallis eo anno circa Anienem flumen auctor est Claudius inclitamque in ponte pugnam, qua T. Manlius Gallum, cum quo provocatus manus conseruit, in conspectu duorum exercituum caesum torque spoliavit, tum pugnatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 458:1)
eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria via trans pontem Anienis castra habuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 82:1)
pons in medio erat, neutris eum rumpentibus, ne timoris indicium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 83:1)
proelia de occupando ponte crebra erant, nec qui poterentur incertis viribus satis discerni poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 83:2)
tum eximia corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit et quantum maxima voce potuit, quem nunc inquit Roma virum fortissimum habet, procedat agedum ad pugnam, ut noster duorum eventus ostendat utra gens bello sit melior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 84:1)
nam ab Saticula profectus Cornelius consul exercitum incaute in saltum cava valle pervium circaque insessum ab hoste induxit nec prius quam recipi tuto signa non poterant imminentem capiti hostem vidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 374:2)
dum id morae Samnitibus est, quoad totum in vallem infimam demitteret agmen, P. Decius tribunus militum conspicit unum editum in saltu collem, imminentem hostium castris, aditu arduum impedito agmini, expeditis haud difficilem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 376:1)
conlaudatus ab consule accepto praesidio vadit occultus per saltum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 380:1)
credere etiam aliquos ad se sequendum emissos per saltum vagari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 410:2)
iussae legiones arma capere egressaeque castris, cum per exploratores notior iam saltus esset, via patentiore ad hostem ducuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 411:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION