라틴어 문장 검색

Nec sic Inachiis, quamvis rudis esset, in undis Desectam timuit, reparatis anguibus, hydram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:35)
Iamque gradum neque verberibus stimulisque coacti, Nec quamvis crebris iussi calcaribus addunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:25)
Nesciet hoc quisquam, nisi tu, quae sola meorum Conscia votorum es, me, quamvis plenus honorum Et dictator eam Stygias et consul ad umbras, Privatum, Fortuna, mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:52)
Somno quam saepe gravata Deceptis vacuum manibus complexa cubile est, Atque oblita fugae quaesivit nocte maritum Nam, flamma quamvis tacitas urgente medullas, Non iuvat in toto corpus iactare cubili:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:59)
Tot potuere manus adiungere Seston Abydo, Ingestoque solo Phryxeum elidere pontum, Aut Pelopis latis Ephyren abrumpere regnis, Et ratibus longae flexus donare Maleae, Aut aliquem mundi, quamvis natura negasset, In melius mutare locum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:23)
et, quamvis fecerit omnis Stella senem, medios herbis abrumpimus annos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:53)
quo non metuant emittere manes Tartarei reges, Nam quamvis Thessala vates Vim faciat fatis, dubium est, quod traxerit illuc Adspiciat Stygias, an quod descenderit, umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:13)
Iam nova, iam vera reddetur vita figura, Ut quamvis pavidi possint audire loquentem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:17)
Properate mori, magnoque superbi Quamvis e parvis animo descendite bustis, Et Romanorum manes calcate deorum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:41)
Quamvis summo de culmine lapsus, Nondum vile sui pretium scit sanguinis esse, Seque memor fati tantae mercedis habere Credit adhuc iugulum, quantum pro Caesaris ipse Avulsa cervice daret.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:3)
Comites bellique fugaeque, Atque instar patriae, quamvis in litore nudo, In Cilicum terra, nullis circumdatus armis Consultem, rebusque novis exordia quaeram, Ingentes praestate animos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:29)
Ille, ubi pendebant casus, dubiumque manebat, Quem mundi dominum facerent civilia bella, Oderat et Magnum, quamvis comes isset in arma, Auspiciis raptus patriae ductuque senatus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:6)
quamvis elisus ab Austro, Saepe tamen cumulos fluctus non vincit arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:11)
Quamvis Aethiopum populis Arabumque beatis Gentibus atque Indis unus sit Iupiter Ammon, Pauper adhuc deus est, nullis violata per aevum Divitiis delubra tenens:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:4)
Non Asiam brevioris aquae disterminat usquam Fluctus ab Europa, quamvis Byzantion arcto Pontus et ostriferam dirimat Chalcedona cursu, Euxinumque ferens parvo ruat ore Propontis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION