라틴어 문장 검색

si penitus malum descendit, chartae conbustae partes tres, auripigmenti pars quarta, aut pares potiones salis fricti et iridis frictae, aut item pares potiones chalcitidis, calcis, auripigmenti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장6)
Non auri potum siciens, non hebrius auro Aurum potasset Crassus, male potus in auro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:6)
Potibus indulget, pre cunctis solus ad esum Currit et in potus deffectus supplet equorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:11)
Si autem naturalis via potum in pulmonem traheret, cum *polenta bibuntur vel cum hauritur potus admixtus granis seu ex re aliqua densiore, quid his sumptis pulmo pateretur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 10:1)
Nam postremo lapides qui de potu in vesica nascuntur cur numquam in ventre coalescunt, cum non nisi ex potu fiant, et nasci in ventre quoque debuerint, si venter esset receptaculum potus?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 21:1)
Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest, sive illa fermento conficitur sive pomorum suco aut favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem aut palmarum fructus exprimantur in liquorem coctisque frugibus aqua pinguior colatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:9)
Inde postero autem potio ieiuno tepidae aquae praebetur ac viride gramen, tum vetus faenum vel molle stramentum substernitur, crepusculoque aqua iterum datur, parumque hordei cum vicialibus, ut per exiguas potiones cibi ad iusta perducatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 5:4)
Cumque generosus quidam e cubiculo suo qui potum ei porrigeret subridet remque notasset, princeps iocans ad eum dixisset se in medio Hispaniae, quae calida esset regio, fuisse, iter autem suum sitibundum eum reddidisse, quodque si adolescens ille e tam calido climate venisset potum avidius hausisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION