라틴어 문장 검색

absumptis enim frugum alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetae insuetaeque, postremo coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris strictisque foliis vixere, nec ante quam vires ad standum in muris ferendaque arma deerant expugnati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 385:1)
itaque urbe a defensoribus vasta facile potiti hostes sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 389:1)
Gracchus minus centum militum iactura castris hostium potitus Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam in Tifatis habebat castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 491:1)
Romam vos expugnaturos, si quis duceret, fortes lingua iactabatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 614:5)
expugnate Nolam, campestrem urbem, non flumine, non mari saeptam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 615:2)
tamen adeo haud dubia victoria fuit ut plures numero quam ipsi erant Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 663:1)
Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos, Appio quoque accito ut altera parte adgrederetur, tanto ardore militum est usus ab ira inter condiciones pacis interfectae stationis ut primo impetu urbem expugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 380:1)
Carthaginienses Iliturgim oppugnare adorti, quia praesidium ibi Romanum erat, videbanturque inopia maxime eum locum expugnaturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 531:1)
et ab altero praetore Sempronio Tuditano oppidum Atrinum expugnatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 605:1)
Sempronius consul in Lucanis multa proelia parva, haud ullum dignum memoratu fecit et ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 6:1)
urbes alias Poenus, alias Romanus expugnat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 88:2)
ex his stativis regressus ad inspiciendum, quod opus aliquantum opinione eius celerius creverat, spem cepit etiam arcem expugnari posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 157:1)
Via quae e portu per mediam urbem ad mare transmissa est plaustris transveham naves haud magna mole, et mare nostrum erit, quo nunc hostes potiuntur, et illinc maria, hinc terra circumsedebimus arcem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 165:1)
castris hostes potiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 321:2)
nam ut occupatas res ab satellitibus Hannibalis, deinde Hieronymi, Hippocrate atque Epicyde, audierint, tum bellum movisse et obsidere urbem coepisse, ut crudelis tyrannos eius, non ut ipsam urbem expugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 424:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION