라틴어 문장 검색

ponitur et pro 'nominare', ut "Italiam dixisse ducis de nomine gentem".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 23)
'steriles' autem ave- nas secundum situm dixit Italiae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 372)
vel quod Partheniae, Lacedaemonii, duce Phalanto ibi aliquando consedissent, priusquam in Italiam navigarent ac Tarentum conderent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 574)
sane agriculturae huius praecepta non ad omnes pertinent terras, sed ad solum situm Ita- liae, et praecipue Venetiae, teste ipso Vergilio, qui ait "tibi res antiquae laudis et artis ingredior", cum de Italia diceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline pr26)
ulmisque adiungere vites subauditur 'quo sidere'. et hoc secundum Italiae situm locutus est, in qua vites altius elevantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 22)
nec enim ad tempora aestatis vel hiemis referre possumus, quod ait 'bis solem, bis frigora', quia non sunt in Italia in uno anno duae aestates et duae hiemes, sicut geometrae dicunt esse in quadam parte Indiae, in insula Tapro- bane.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 483)
nam fere huius modi sunt vomeres in Italia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1725)
atque illum in praeceps 'atque' quidam superfluam con- iunctionem volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2031)
quae virgae abundant circa Amerinum oppidum Italiae, cuius cre- bram in Rosciana facit Cicero mentionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2652)
rubea virga quae abundat circa Rubos, Italiae oppidum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2664)
hic autem in capricorno facit gravissimas pluvias, et praecipue in Italia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3363)
'fluviorum' autem 'rex' per Italiam, aut certe per totum orbem, secundum quod dicit Lucanus, qui ait cum de isto flumine loqueretur "non minor hic Nilo, nisi quod per plana iacentis Aegypti Li- bycas Nilus stagnaret harenas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4822)
nec non siluestria tecum virgulta id est infecundas arbores, quibus praecipue in Italia vites cohaerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 23)
hoc autem etiam ante Lucullum erat in Italia, sed durum, et cornum appellabatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 184)
nulla enim vitis in Italia est in arboribus posita, quae non pendeat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 894)

SEARCH

MENU NAVIGATION