라틴어 문장 검색

Ex eadem Platonis schola Ponticus Heraclides puerilibus fabulis refersit libros, et tamen modo mundum tum mentem divinam esse putat, errantibus etiam stellis divinitatem tribuit sensuque deum privat et eius formam mutabilem esse vult, eodemque in libro rursus terram et caelum refert in deos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 34:4)
Cuius discipuli Aristonis non minus magno in errore sententiast, qui neque formam dei intellegi posse censeat neque in dis sensum esse dicat dubitetque omnino deus animans necne sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 37:1)
idemque quasi delirans in his libris quos scripsit contra voluptatem tum fingit formam quandam et speciem deorum, tum divinitatem omnem tribuit astris, tum nihil ratione censet esse divinius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 37:3)
sed ad hanc confirmandam opinionem anquirit animus et formam et vitam et actionem mentis atque agitationem in deo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:7)
Ac de forma quidem partim natura nos admonet partim ratio docet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 46:1)
quae enim forma alia occurrit umquam aut vigilanti cuiquam aut dormienti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 46:3)
quod si omnium animantium formam vincit hominis figura, deus autem animans est, ea figura profecto est quae pulcherrimast omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 48:1)
cedo mihi istorum adumbratorum deorum liniamenta atque formas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 75:6)
Non deest hoc loco copia rationum, quibus docere velitis humanas esse formas deorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 76:1)
primum quod ita sit informatum anticipatum- mentibus nostris, ut homini, cum de deo cogitet, forma occurrat humana;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 76:2)
deinde cum, quoniam rebus omnibus excellat natura divina, forma quoque esse pulcherrima debeat, nec esse humana ullam pulchriorem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 76:3)
quod si fingere nobis et iungere formas velimus, qualis ille maritimus Triton pingitur, natantibus invehens beluis adiunctis humano corpori, nolis esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 78:3)
video, sed hoc dico, non ab hominibus formae figuram venisse ad deos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 90:4)
non ergo illorum humana forma sed nostra divina dicenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 90:8)
illud quaero, quae fuerit tanta fortuna (nihil enim ratione in rerum natura factum esse vultis) - sed tamen quis iste tantus casus, unde tam felix concursus atomorum, ut repente homines deorum forma nascerentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 90:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION