라틴어 문장 검색

sed deerat robur aetatis eum primum magistratum capessentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 29장6)
sin perstaretur in bello, non defore Arsacidis virtutem fortunamque saepius iam clade Romana expertam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장8)
Nec deerant qui haec isdem verbis aut versa in deterius Senecae deferrent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장1)
quod ille ut proditionis pretium aspernatus addidit 'deesse nobis terra in vitam, in qua moriamur, non potest':
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장5)
nec deerant qui ore vultuque tristi inter oblectamenta regia spectari cuperent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 16장4)
nec defuit Polyclitus quo minus ingenti agmine Italiae Galliaeque gravis, postquam Oceanum transmiserat, militibus quoque nostris terribilis incederet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 39장2)
medio temporis tantum honorum atque opum in me cumulasti ut nihil felicitati meae desit nisi moderatio eius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장3)
nec mihi tela et manus tuae defuissent in armis agenti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 55장7)
ducem tantum defuisse qui motis rebus facile reperiretur, omitteret modo Campaniam et in urbem ipsa pergeret ad cuius nutum absentis tumultus cierentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장8)
et ne ponti iniciendo impedimentum hostiles turmae adferrent (iam enim subiectis campis magna specie volitabant), navis magnitudine praestantis et conexas trabibus ac turribus auctas agit per amnem catapultisque et ballistis proturbat barbaros, in quos saxa et hastae longius permeabant quam ut contrario sagittarum iactu adaequarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 9장2)
miles potius deesset et plebes desereret, dum ipse maioribus, dum posteris, si vita praeriperetur, mortem adprobaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장11)
nam ut est vulgus ad deteriora promptum, non defuere qui crederent, donec implacabilem Neronem timuerit, famam sociatae cum marito mortis petivisse, deinde oblata mitiore spe blandimentis vitae evictam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장3)
quippe gravior inerat metus, si spectaculo defuissent, multis palam et pluribus occultis, ut nomina ac vultus, alacritatem tristitiamque coeuntium scrutarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 5장3)
nec defuere qui monerent magna ex parte heredem Caesarem nuncupare atque ita nepotibus de reliquo consu- lere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장3)
neque enim defuit qui diversam quoque partem susciperet, ac multum vexata et inrisa vetustate nostrorum temporum eloquentiam antiquorum ingeniis anteferret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 1장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION