라틴어 문장 검색

sua classe auxilia sese Caesaris prohibiturum.
(카이사르, 내란기, 3권 23:3)
Multi iam menses erant et hiems praecipitaverat, neque Brundisio naves legionesque ad Caesarem veniebant.
(카이사르, 내란기, 3권 25:1)
Ac nonnullae eius rei praetermissae occasiones Caesari videbantur, quod certi saepe flaverant venti, quibus necessario committendum existimabat.
(카이사르, 내란기, 3권 25:2)
Quantoque eius amplius processerat temporis, tanto erant alacriores ad custodias, qui classibus praeerant, maioremque fiduciam prohibendi habebant, et crebris Pompei litteris castigabantur, quoniam primo venientem Caesarem non prohibuissent, ut reliquos eius exercitus impedirent, duriusque cotidie tempus ad transportandum lenioribus ventis exspectabant.
(카이사르, 내란기, 3권 25:3)
Quibus rebus permotus Caesar Brundisium ad suos severius scripsit, nacti idoneum ventum ne occasionem navigandi dimitterent, sive ad litora Apolloniatium [sive ad Labeatium] cursum dirigere atque eo naves eicere possent.
(카이사르, 내란기, 3권 25:4)
Antonio et Fufio Caleno, multum ipsis militibus hortantibus neque ullum periculum pro salute Caesaris recusantibus nacti austrum naves solvunt atque altero die Apolloniam praetervehuntur.
(카이사르, 내란기, 3권 26:2)
quos omnes conservatos Caesar domum dimisit.
(카이사르, 내란기, 3권 27:5)
Quo facto conventus civium Romanorum, qui Lissum obtinebant, quod oppidum eis antea Caesar attribuerat muniendumque curaverat, Antonium recepit omnibusque rebus iuvit.
(카이사르, 내란기, 3권 29:1)
Expositis omnibus copiis Antonius, quarum erat summa veteranarum trium legionum uniusque tironum et equitum DCCC, plerasque naves in Italiam remittit ad reliquos milites equitesque transportandos, pontones, quod est genus navium Gallicarum, Lissi relinquit, hoc consilio, ut si forte Pompeius vacuam existimans Italiam eo traiecisset exercitum, quae opinio erat edita in vulgus, aliquam Caesar ad insequendum facultatem haberet, nuntiosque ad eum celeriter mittit, quibus regionibus exercitum exposuisset et quid militum transvexisset.
(카이사르, 내란기, 3권 29:3)
Haec eodem fere tempore Caesar atque Pompeius cognoscunt.
(카이사르, 내란기, 3권 30:1)
Caesar, ut quam primum se cum Antonio coniungeret;
(카이사르, 내란기, 3권 30:4)
Pompeius clam et noctu, Caesar palam atque interdiu.
(카이사르, 내란기, 3권 30:6)
Sed Caesari circuitu maiore iter erat longius, adverso flumine, ut vado transire posset;
(카이사르, 내란기, 3권 30:7)
Ille missis ad Caesarem nuntiis unum diem sese castris tenuit;
(카이사르, 내란기, 3권 30:10)
altero die ad eum pervenit Caesar.
(카이사르, 내란기, 3권 30:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION